A Hajdú-Bihar Megyei Levéltár évkönyve 4. 1977 (Debrecen, 1977)

Közlemények - Tóth Béla: Weszprémi István első életrajzi munkája: Szilágyi (Sylvanus) Tönkő Márton élete

2. A kézirat szövege Curriculum Vitae Clarissimi ac Doctissimi D. Martini Tönkő Szilágyi, celebratissimi olim in Coll. Re[forma]torum Debr[ecinensi] Professoris. Martinus Tönkő Szilágyi in vilissimo Silvaniae vico Borzás vocato natus est Anno a.N.C. MDCXXXXIV. Patrem habuit Stephanum Tönkő, Borzasiensium Iudicem, Nobilis quondam Sigismundi Erdőteleki de Perecsén subditum, e cuius iugo servitutis Jobbagionalis dictae, Martinus hicce noster, labentibus tandem annis, manumissionem consecutus est. Puer admodum in Patria prima litterarum fecit fundamenta, mox ubi Ludimagistrum for­mando suo ingenio imparem animadverteret, Nobilem Debreczinensium Musarum Sedem adire duxit in animum. Saepius propositum exsequi conatus, bis ex aedibus Patris se clam subduxit, at toties a Patre in via, quae Debreczinum duxit, comprehensus, toties domum reductus, et verberibus male multatus est. Unde indolem supra aetatem in eo fuisse singu­larem satis superque apparet, nec tamen prius quiescere potuit, quam ut id, quod petierat citissime contingeret. Foedam ignorantiae caliginem superaturus per varios casus actus, limina tandem Scholae Debrecinae salutavit, at tunc declinare probe poterat non con- queiugare: sua verba sunt in Praefatione ad Philosophiam adplicatam scripta. Mox ita praecoci in elegantiorum litterarum studio adolevit incremento, ut exspectatione citius Scho­lasticas dignitates, sed primas et maximas semper consequeretur, semper Imperator, aut Consul, aut Praetor, nec infra Praeturam descendebat. Cum omnibus acceptus suam in studiis probaret diligentiam, Debreczinensium quoque, sed maxime nonnullorum merca­torum adiutus munificentia, exteras Musarum sedes adiit: nil aliud ubique quaesivit gentium, quam ut Reipublicae olim sanctiori proficuus esse possit. Nec sua noster spe delusus est, nam ut Debrecinensium singularem in se ornando adfectum subinde domi expertus est, ita in oris absentum sua benivolentia ob animi sui datas a natura dotes amplexi sunt, ab amplis­simo enim, ut cetera taceam, Nostrae Urbis Magistratu ad regenda Scholae Gubernacula revocatus, et Armo MCLXIX. quinto supra vicesimum aetatis anno ad obeunda in facultate Philosophica munia sollemni ritu inauguratus est. Primus fuit, qui eliminate prius Peripate­ticorum et Scholasticorum perniciosis erroribus scatente Philosophandi ratione, celeberrimi sua aetate Philosophi Renati Cartesii opera in Scholam introduxit, et auditoribus summo omnium applausu praelegit. Quanta suum Praeceptorem aviditate audiverint Discipuli, inde proclive est collegere, quod non prius eum quiescere siverint, quam aliquod Philosophicarum veritatum Systema a Scholasticorum Philosophorum Logomachiis alienum adornaret, ad certissimas bonae Methodi leges delinearet et tandem prelo committeret. Multum eorum petitioni primum reluctatus tandem paruit, et opus suum sub titulo Philosophiae ad usum scholarum praesertim Debrecinensium adplicatae inter sonoros armorum strepitus vulgavit Heidelbergae Anno MDCLXXVIII. Typis exusum. Physicam hanc in duas partes divisit Auctor, inpriori parte seu ut vocat, Generali Physica de rerum Naturalium principiis, Ma­teria et Motu agit, in Physica vero speciali propius ad res Naturales explicandas accedit: praemisso tamen toti operi Prooemio, in quo ad totum Systema intelligendum lectoribus viam aperit. Sed an magis amicam habuerit veritatem, ut ipse in Praefatione de se profitetur, quam suo aevo Philosophorum Coryphaeum Cartesium, benivolus Lector iudicabit. Magna sane cura elaboratum, primum hunc ingenii sui foetum D. Stephano Dobozi Juniori, Ste­phani Dobozi Iudicis Primam filio, et Almae suae Matri Scholae Debreczinae Amplissimae inscripsit Anno MDCLXXVII Quibus laudibus Auctorem extulit ob editum Systema Phi­losophicum, facultas Philosophica Heidelbergensis, et Io. Lud. Fabricus itidem Professor Ser. Elect. Palatino a Consiliis Ecclesiasticis, videri potest in primis paginis. Adplausum Latino Carmine expressum Sam. Köleséri Ecclesiastis Debreczinensis, et Collegae sui Geor- gii Martonfalvi dignum profecto meruit. Nec defuit Franc. Páriz Pápai suo officio, qui Graeco carmine tantum Philosophum prosecutus est. In docenda Philosophia iam primis 165

Next

/
Oldalképek
Tartalom