A Győri Püspökség Körlevelei, 1957

Q _ % III. 1066/1957. sz. - SACRAM COuMUNIONEM XEZLRTÜ MOTU PROPRIO ISMER­TETÉSE Indulta a Constitutione Apostolica "Christus Dominus" ex­tenduntur. PIUS PP. XII Sacram Communionem ut christifideles frequenter recipere possent et quo facilius praecepto de audiendo Sacro diebus fes­tis satisfacerent, ineunte anno MCmLIII, Constituionem Aposto- licam CHRISTUS DOMIKUS promulgavimus, qua ieiunii eucharistici disciplinam mitigavimus; Ordinariis autem locorum tribuimus fa­cultatem permittendi Missae celebrationem et sacrae Communio­nis receptionem horis postmeridianis, certis sub conditionibus. Tempus vero servandi ieiunii ante missam vel sacram Com­munionem, quae horis postmeridianis celebretur vel recipiatur, coarctavimus ad tres horas quoad cibum solidum et ad unam horam potum non alcoholicum. Uberibus fructibus ex hac concessione captis permoti,Epi- scopi maximas Nobis egerunt gratias et plures eorum, ad maius fidelium bonum, instantibus et iteratis precibus postularunt facultatem permittendi quotidie Missae celebrationem horis post meridianis. Postularunt insuper ut idem staueremus tempus ieiu­nii servandi ante Missam vel sacram Communionem, quae horis an­temeridianis celebraretur vel exciperetur. Nos, attendentes ad notabiles mutationes, quas ordinatio laborum ac munerum publicorum necnon universae vitae societatis passa est, instantibus Sacrorum Antistitum precibus satisfecere censuimus atque ideo decrevimus: 1. Ordinarii locorum, exceptis Vicarii Generalibus sine mandato speciali, permittere possunt Missae celebretionem horis postmeridianis quotidie, si bonum spirituale notabilis partis christifidelium id postulet» 2. Tempus ieiunii eucharistici servandi a sacerdotibus an te Missam et a christifidelibus ante sacram Communionem, horis sive antimeridienis sive postmeridianis, limitatur ad tres ho­ras quoad cibum solidum et potum alcoholicum, ad unam autem ho­ram quoad potum non alcoholicum: aquae sumptione ieiunium non frangitur. 3. Ieiunium eucharisticum per tempus supradictum servare tenentur etiam qui Missam celebrant vel sacram Communionem .re­cipiunt media nocte aut primis diei horis. 4. Infirmi, quamvis non decumbant, potum non alcoholicum et veras ac proprias medicinas, sive liquidas sive solidas,an­te Missae celebrationem vel Eucharistiae receptionem sine tem­poris limite sumere possunt. At enixe hortamur sacerdotes et christifideles, qui id praestare valeant, ut venerandam ac vetustam eucharistici ieiu­nii formam ante Missam vel sacram Communionem servent. Oum.es denique, qui his facultatibus perfruentur, colla - tum beneficium pro viribus rependere satagant fulgentioribus Christianae vitae exemplis, praesertim poenitentiae et carita­tis operibus. Praescripta, quae in his Litteris Apostolicis Motu Pro­

Next

/
Oldalképek
Tartalom