A Győri Püspökség Körlevelei, 1940
Tartalomjegyzék
42 dus asseverat, »sic est voluntas eius (Dei), qui totum nos habere voluit per Mariam« (Serm. in Nativ. B. M. V.), ad Mariam confugiant omnes, ad eius sacratissimam aram preces, lacrimas, dolores afferant, ab eadem- que lenimenta ac solacia petant. Quod semper maiores nostri, ut historia loquitur, in trepidis rebus dubiisque temporibus, uberi cum fructu, facere sollemne habuere, id et nos in praesentissimo periculo, quo angimur, fidentes eorum vestigia ingressi, peragere ne desistamus. Tanta enim Beata Virgo apud Deum pollet gratia, tanta apud Unigenam suum potentia fruitur, ut quisquis, egens opis, non ad eam recurrat, nullo is alarum remigio, ut Aligherius concinit, volare conetur. (Cfr. Div. Com., Par. XXXIII, 13—15.) Ea siquidem potentissima Dei Parens est, et, quod dulcissime sápit, nostra itidem amantissima Mater; quapropter suave nobis omnibus esto in eius tutelam fidemque nos recipere, in eiusque materna bonitate conquiescere. At peculiari modo optamus, Dilecte Fili Noster, ut iterum per proximum mensem candidae puerorum puellarumque multitudines supplices stipent sacras Virginis aedes; eademque deprecatrice ac sequestra pacis, populis ac gentibus omnibus a Deo pacata tempora impetrent. Ad altare caelestis Matris cotidie conveniant, ac, positis genibus elatisque manibus, cum precibus flores offerant, flores ipsimet mystici Ecclesiae viridarii. Magnam Nos utique in eorum supplicationibus spem reponimus, quorum »angeli... semper vident faciem Patris« (Matth., XVIII, 10.), quorum adspectus ipse innocentiam redolet, et in quorum vividis oculis aliquid videtur caelorum luminis refulgere. Novimus enim Divinum Redemptorem peculiari eos caritate complecti, ac sanctissi* * Győr, 1940. április 30. mam eius Matrem teneriore eos benevolentia diligere; novimus insontium preces superna penetrare, divinam exarmare iusti- tiam, ac caelestia sibi ceterisque impetrare munera. Quadam igitur pia inter se precum contentione instituta, rem supplicando urgere etiam atque etiam ii dem ne desistant, illius promissionis memores: »Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate et aperietur vobis.« (Matth., VII, 7; Luc., XI, 9.) Ac faxit benignissimus Deus, tot com- precantium vocibus, innocentium praesertim puellorum, ad misericordiam permotus, ut, sedatis coniunctisque fraterno amore animis, ac recto ordine compositis tranquillatis- que rebus, quam primum pacis iris feliciora- que tempora humanae consortioni affulgeant. Tu vero, Dilecte Fili Noster, velis haec vota atque hortamenta Nostra, aptiore quo duxeris modo, cum omnibus communicare, imprimisque cum sacrorum Antistitibus totius catholici orbis, quos semper voluntati Nostrae deditissimos experti sumus, quorumque pastoralem sollicitudinem tot rationibus exploratam habemus. Interea autem, divinorum munerum auspicem, paternaeque voluntatis Nostrae testem, cum tibi, Dilecte Fili Noster, tum iis singulis universis, qui hortationi huic Nostrae libenti parebunt animo ac nominatim carissimorum Nobis puerorum phalangi, Apos- tolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X\ mensis április, anno MDCCCCXXXX, Pontificatus Nostri secundo. PIUS PP. XII * ISTVÁN s. k. püspök. Gydretyháimetyti Alap Nyomdája. 17.326.