A Győri Püspökség Körlevelei, 1939

Tartalomjegyzék

17 c) Mature perpendant severitatem poena­rum, quae can. 2382 statuuntur contra parochum, qui graviter neglexerit custo­diam Ssmae Eucharistiae etiam citra ex­cessum huius violationis, quaeque usque ad paroeciae privationem progrediuntur; in­specto vero fine legis curent ut analogis poenis plectantur et alii ecclesiae rectores, congrua congruis referendo, qui graviter de­linquant in arduo eis commisso munere obeundo, collatis ad id necessariis et op­portunis facultatibus per hanc S. Congrega­tionem, quatenus opus sit. Quibus aufugien­dis poenis haud suffragatur causa forte ,a parocho aliisve, quibus SS. Species custo­diendae incumbunt, allata, qua tabernacula patentia relinquantur clavesque in loco tuto non custodiantur alius sacerdotis incuria: ipsos enim manet diligens sollersque cura sacrorum vasorum et Ssmae Eucharistiae propriumque munus fideliter et vigilanter cavendi ne, divinis officiis absolutis, ciboria exponantur cuilibet iniuriae sacrilegaeque direptioni. Equidem est animadvertendum et in memoratum sacerdotem et in quemlibet alium huius neglegentiae reum similibus poe­nis, quippe qui occasionem tanto sceleri isua culpa dederint. Ut autem locorum Ordinarii poenis prosequi queant et deliquentes reli­giosos utriusque sexus etiam exemptos iuxta has apostolicas praescriptiones in negotio, de quo agimus, vi huius Instructionis fa­cultates committimus necessarias cumulative cum eorum Superioribus religiosis Maiori­bus, quibus haec S. Congregatio idem onus imponit, reservata tamen uni Episcopo fa­cultate processum conficiendi, de quo sub litt. b) in casu ibi descripto. d) Diligenter inquirant utrum ecclesiae et oratoria quibus Ssmae Eucharistiae asser- vatio iure communi (cfr. can. 1265 § 1 n. 1, 2) non competat, hac facultate polleant ex apostolico induito per Breve in perpetuum aut per rescriptum ad tempus concessum: quoties vero compererint hoc privilegium le­gitimo iure non esse suffultum, tamquam abusum satagant removere. Praeterea, ne se nimis faciles praebeant in suscipiendis et commendandis precibus pro impetranda fa­cultate asservandi Ssmam Eucharistiam in locis,, quae de communi iure eadem carent, irnmo abstineant prorsus, nisi gravissimae causae intersint, praesertim in privatis ora­toriis et ecclesiis a domibus fidelium nimis dissitis, in desertis montibus magnisque camporum spatiis sitis, quibus non sup­petant ea omnia quae pro fideli et tutissima custodia SS. Speeierum requiruntur. Tolera­bilius sane erit ut quandoque etiam notabili fidelium parti commodum non praebeatur Ssmae Eucharistiae adorandae, quam ut Eadem exponatur sat probabili periculo pro­fanationis. Immo et potestas hisce litteris committitur Excmis Episcopis locorumque Ordinariis revocandi facultatem asservatio- nis Eucharistiae in ecclesiis et oratoriis,, etiam privatis, quae hoc apostolico privile­gio per indultum fruuntur, quoties adhotent aut graves abusus intercessisse aut non om­nes concurrere conditiones pro secura custo­dia, reverentia cultuque debito erga Ssmum Sacramentum. Hae sunt canonicae normae potioresque cautelae, quas huic S. Congregationi visum est locorum Ordinariis praecipere ut vicis- sim parochis ceterisque Ssmi Sacramenti custodibus pressius commendent exsecutioni tradendas ad quoslibet convellendos abusus si qui irrepserint, et quamvis desint ad eos­dem praecavendos: aliae, quae pro tempo­rum et locorum adiunctis magis idoneae videantur ad eundem finem aptius attingen­dum, eorundem Pastorum zelo sollertique industriae relinquuntur. Eos igitur, his prae­sidiis a di ut os, in Domino deprecamur et obtestamur ut omnibus viribus contendant ad efficaciter Ssmam Eucharistiam tutan­dam et impia scelestorum hominum moli­mina arcenda ab eodem Sacramento »quo nihil dignius, nihil sanctius et admirabilius habet Ecclesia Dei, cum \in eo contineatur praecipuum et maximum Dei donum et ifyse- met omnis gratiae et sanctitatis fons, auc­torque Christus Dominus,« (Rit. Rom., tit. IV, cap. I. n. 1.) Id quidem erit Ipsis eorumque sacerdotibus et fidelibus pignus indeficiens supernae divinae protectionis. Ssmus Dominus Noster Pius divina Pro­videntia Pp. XI, in audientia Excmo Secre­tario H. S. C. die 7 Maii a. 1938. concessa, praefatam Instructionem, ab EE. PP. in ple­nario Coventu diei 30 Martii anni eiusdem probatam, benigne confirmare et Auctoritate Sua Apostolica ratam habere dignatus est,

Next

/
Oldalképek
Tartalom