A Győri Püspökség Körlevelei, 1936

Tartalomjegyzék

33 Nr. 845. Festum S. Joannis Bosco. URBIS ET ORBIS FESTUM SANCTI JOANNIS BOSCO CONFESSORIS, !ab UNIVERSA ECCLESIA, CUM OFFICIO ET MISSA PROPRIA, CELEBRANDUM DECERNITUR. DECRETUM. Universo Christiano populo summae lae­titiae fuit, quod sacro recurrente decimo- nono saeculo a salvifica redemptione, su­premos caelitum honores Beato Joanni Bosco Summus Pontifex Pius Papa XI de­crevit. Quo ex tempore non Salesiana Familia tantum, sed et quam plurimae dioeceses Eum veluti iuventutis patrem peculiari honore prosecutae sunt. Succre­scente vero in dies devotione, ut uberio­res sanctitatis fructus in fidelium praeser­tim iuvenum animis efflorescerent, in­numeri sacrorum Antistites Summum Pontificem Pium Papam XI humillimis et instantibus precibus rogaverunt ut ad uni­versam extenderetur Ecclesiam cultus tanti viri, de re catholica optime meriti. Sancti­tas porro Sua, referente infrascripto Cardi­nale Sacrae Rituum Congregationis Prae­fecto, in audientia diei 25 Martii 1936, vota tot S. R. E. Cardinalium, Archiepisco- porum et Episcoporum benigne excipiens, Festum Joannis Bosco, tamquam confes­soris non pontificis, ab universa Ecclesia, sub ritu duplici minori, cum officio et missa, huic decreto adiectis, die 31 Januarii celebrandum decrevit, translato ad diem 28 Januarii Festo S. Petri Nolasci, confes­soris. Contrariis non obstantibus quibus­cumque. Datum Romae, ex Secretaria S. Rituum Congregationis, die 25 Martii 1936. C. Card. Laurenti, Praefectus. A. Carinci, Secretarius. A szentmise- és breviáriumszöveget meg­érkezése után a püspöki iroda szétküldi. Inter publicas communesque pietatis Christianae in catholica Ecclesia significa­tiones, inde a remotissimis temporibus peculiarem locum sibi iure vindicant piae ad celebriora Sanctuaria Deo, beatae Ma­riae Virgini vel Sanctis dicata, peregrina­tiones, ut quae ad poenitentiam agendam, ad fidem profitendam eandemque firman­dam, ad gratiarum actionem pro acceptis divinitus beneficiis reddendam plurimum conferant. Nil mirum proinde si, auctis hac nostra aetate itinerum facilitate atque commodis, et ipsae piae peregrinationes evaserint fre- quentiores opera praesertim et sollertia plurium caetuum, qui fere omnibus in Na­tionibus ad eas promovendas et moderan­das constituti sunt. Nec quempiam latet quas memoravimus itinerum facilitatem et commoditates illud insimul effecisse, ut etiam itinera multi­plicarentur, quae alium in finem, recreandi scilicet animos, vel visendi urbes, vel stu­dia et artes colendi, aliaque id genus unice vel praecipue susciperentur. Nr. 846. Decretum de piis fi­delium pe­regrinatio­nibus ad celebriora sanctuaria moderan­dis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom