A Győri Püspökség Körlevelei, 1935
Tartalomjegyzék
29 Nr. 412. Sua Sanctitas pro stipe Petriana grates exhibet. 1 1 ( 1 i ( < ] 1 Segretaria di Stato di Sua Santita. — Dal Vaticano, die 15. Januarii 1935. No 140246. Exc. me ac Rev. me Domine, Tua erga Sedem Apostolicam pietas ac fides vel in eo praeclare elucent quod eius levandae tenuitati operam dare consuevisti. Ita nuper quoque conspicuam Petrianam stipem (Pengő 3000) inter pios dioecesis tuae fideles corrogatam, per Exc. mum istum Nuntium Apostolicum mittendam curasti. Id autem cum sit pastoralis sollertiae tuae fructus simulque fidelium tuorum pietatis haud dubium argumentum, accidit Sanctitati Suae peracceptum. Plurimas igitur Augustus Pontifex Excellentiae Tuae et singulis donatoribus gra- les agit, et amorem filiorum pari caritate rependens, caelestium munerum copiam 3 Deo ipsis implorat, eorumdemque auspi- :em ac paternae benevolentiae testem, Apostolicam Benedictionem tibi, clero ac populo tuis curis demandato, amantissime impertitur. Ego vero libenter hanc nactus opportunitatem sensus existimationis ma- dmae in te meae confirmo, quibus sum ac permaneo Excellentiae Tuae addictissimus E. Card. Pacelli. — Exc. mo ac Rev. mo Domino Dno Stephano Breyer Episcopo Jaurinensi Jaurinum. Nr. 413. Dubium cca preces indulgen- tiis ditatas Pluries a Sacra Poenitentiaria quaesitum est: Utrum verba can. 934 § 2 C. I. C. indulgentiae (orationibus adnexae) penitus cessant ob quamlibet additionem, detractionem vel interpolationem rigorose intelligi debeant de quibusvis additionibus, detractionibus vel interpolationibus, an potius de iis tantum quae earundem substantiam alterent. Et Sacra Poenitentiaria, re mature perpensa, respondendum censuit: Negative ad primam partem; affirmative ad secundam, facto verbo cum Ssmo. Facta autem de praemissis relatione Ssmo D. N. Pio divina Providentia Pp. XI. in audientia habita ab infrascripto Cardinali Poenitentiario Maiore die 24 vertentis mensis, Sanctitas Sua hanc Sacrae Poenitentiariae resolutionem approbare et confirmare dignata est eamque, ad fidelium tranquillitatem, publici iuris faciendam mandavit. Datum Romae, ex Aedibus S. Poenitentiariae Apostolicae, die 26 Novembris 1934. L. Card. Lauri, Poenitentiarius Maior. /. Teodori, Secretarius. L. S. In plenario conventu Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii, habito feria IV, die 14 Nov. 1934, proposito dubio: „An inter indirecte inducentes, de quibus in canone 2367. § 2, Codicis Juris Canonici, adnumerandus etiam sit confes- sarius qui sive intra sive extra confessionem sacramentalem, alicui persuaserit in turpibus inter se patrandis aut nullum aut certe non grave inesse peccatum eum- que consequenter, de aliis tantum sibi postea confitentem sacramentaliter absolvit vel fingit absolvere". \ • Nr. 414. Dubium cca absolutionem complicis.