A Győri Püspökség Körlevelei, 1934

Tartalomjegyzék

2 Nr. 42. Missa pro Papa. hucusque gessit, absolvimus et ad Cathe- dralem Ecclesiam vestram Jaurinensem, suo in praesens Pastore destitutam, tran­stulimus ipsumque illi Episcopum praefe­cimus et Pastorem. De quibus vos om­nes Nostris hisce Litteris certiores facimus vobisque in Domino mandamus, ut eun­dem Stephanum, electum vestrum Epi­scopum, tamquam patrem et pastorem ani­marum vestrarum devote recipientes ac debito prosequentes honore, salubribus illius monitis ac mandatis obedientiam praestetis eique reverentiam exhibeatis, ita ut ille in vobis devotionis filios et vos in eo patrem benevolum invenisse gaudeatis. Volumus autem ut cura et officio Ordi­narii, qui modo dioecesim vestram regit, hae Litterae Nostrae publice perlegantur tum in capitulari conventu, qui primus post eas acceptas habebitur, tum in ipsa Ecclesia Cathedrali ab ambone primo ad­veniente die festo a populo de praecepto recolendo. Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo tri­gesimo tertio, die decima tertia Decembris, Pontificatus Nostri anno duodecimo. Fr. Thomas Pius O. P. Card. Boggiani m. p., Cancellarius S. R. E., Joseph Wilpert m. p., dec. prot. ap., Alfonsus Carimi m. p., Prot. Ap., Can. Alfridus Liberati m. p., Cane. Apóst. Adiutor a studiis, Alfri­dus Marini m. p., Plumbator. Die 11 februarii a. c., quae est Domi­nica Quinquagesimae, in Eccl. Cath. et in omnibus Eccl. parochialibus maxima cum sollemnitate celebranda est Missa vot. soli, de anniv. Electionis et Coro­nationis Augustissimi Pontificis Pii Pp. XI., ritu sequenti: Missa Statuit (inter M. vot. ad diversa vel ut in Cathedra B. Petri Ap. die 18. Januarii, omissis tamen orationibus Ss. Petri et Pauli), Gl., or. unica pro Papa Deus omnium fide­lium, Cr., Praef. Apóst. — col. alb. Si tamen in aliq. Eccl. una tantum habeatur Missa, iuxta nov. Rub. tit. V. nr. 3., in M. vot. soli, facienda est com. Dominicae occ. tant. (sub distiri. conci.) et legendum Evang. eiusdem Dom. in fine. Finita Missa, pro gratiarum actione cantetur Hymn. Te Deam, cum V. et or. ut in Rit. Ad sollemnitatem invitandi sunt ma­gistratus loci. Capta Sedis Jaurinensis possessione respicientes can. 366. C. J. C. virum, in rebus gerendis probatissimum, Excellen­tissimum ac Reverendissimum Dominum Josephum Grősz, episcopum tit. Orthosi- ensem, Canonicum C. E. J. elegimus Vicariumque Generalem constituimus. Ad tramitem can. 1573. C. J. C. Rev. mum D. Rudolphum Ragats Officialem ad tramitem vero can. 1590. Adm. RR, DD. Eduardum Wrenkh Defensorem vin­culi et Antonium Somogyi Promotorem iustitiae in munere suo confirmavimus. Nr. 19. Constitu­tio Vicarii Generalis. Nr. 33-35. Confirma­tio Officia­lis, Defen­soris vin­culi et Pro- motoris iustitiae. Jam Concilium Tridentinum in sessione XXIV. c. 3., novissime vero Codex Juris Canonici can. 343. inculcat episcopis dioe- cesim suam perlustrare „ad sanam et ortho­doxam doctrinam conservandam, bonos mores tuendos, pravos corrigendos, pa­cem, innocentiam, pietatem et disciplinam in populo et clero promovendam cetera- que pro ratione adiunctorum ad bonum religionis constituenda". Ad mentem ecclesiae parochias dioece­sis Jaurinensis adiuvante Dei gratia infra annum canonice visitare cupio. Jam pro­xime mittam Curionibus ecclesiarum puncta interrogatoria in duobus exemplaribus com­plenda, quorum unum in archivo dioece- sano, alterum in archivo parochiali erit custodiendum. Instructiones necessarias ! Nr. 132. . Visitatio parochia­rum . indicitur. i 1 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom