A Győri Püspökség Körlevelei, 1930
Tartalomjegyzék
8 tempore decet sanctae filiorum in societatem venire laetitiae, at multo id magis hac occasione consentaneum fuit, cum memoria repeteretur impositi tandem aerumnis finis, quas generosi nobilissi- mique catholicorum illorum maiores, ad tuendam fidem suam suamque cum Romana Ecclesia communionem, constanter strenueque pertulissent. Immo etiam, Dei concessu, illud Nobis obtigit, ut filiorum ex Anglia, Scotia Hiberniaque Nostrorum laetitiam, ante actis sollemnibus congruenter, cumularemus. Rebus enim omnibus rite ad trutinam revocatis, animosam illam virorum cohortem, qui per diuturnam, quam memoravimus, catholicorum inibi vexationem, licet non uno eodemque tempore, at tamen ob unam eandemque Christi et Ecclesiae causam decertaverant, hac ipsa Pontificali auctoritate, pro qua propugnando inlustre martyrium fecissent, in beatorum caelitum album nuperrime rettulimus. Factum ita est, ut quinquagesimus sacerdotii Nostri annus, cui iam ex decretis beati martyris honoribus Cosmae a Carboniano, Armeno ecclesiasticae unitatis ad effusionem usque sanguinis studiosissimo, tantum accesserat ornamenti, agnita in tam frequentibus victimis martyrii palma cultuque iisdem tributo ornatior ad exitum properaverit. Spiritus quidem Paracliti vim atque virtutem in Ecclesiae veluti venas influere perennem ac permanare, manifesto liquet ex ipsa horum martyrum ad extremum victoria; nonne etiam licuit tum manifesto, cum alios sanctitatis heroas christifidelibus ad colendum imitan- dumque mense Iunio proposuimus? Dicere autem vix attinet, quanta civium advenarumque multitudo in Petriani templi maiestate beatos novensiles Nobiscum venerati sint: videlicet Claudium de la Colombiére, alumnum illum Societatis lesu clarissimum, quem Iesus ipse non modo »servum fidelem* appellavit et Margaritae Mariae Alacoque consiliarium addixit, sed etiam cultus erga Cor suum in populo christiano provehendi principem esse voluit; Theresiam Margaritam Redi, Florentinae familiae Car- melitidem, iuventutis innocentiaeque flosculum ; Franciscum Mariam a Campo- rubeo, Capulatum illum sodalem, qui, nostra fere memoria, cum, quadraginta annos, pro officio stipem ostiatim emen- dicasset, integritatis exemplo, consiliis divinam quandam prudentiam redolentibus et suavissimis ad sanctitatem incitamentis, sic plebi ipsisque optimatibus Assisiatem referre visus est, ut Genu- enses, quem vivum coluissent atque observassent, eundem vita functum perpetua huc usque recordatione ac reverentia prosecuti sint. Quo autem pacto liceat illam describere, qua perfusi sumus, animi voluptatem, dum Ioanni Bosco, quem inter beatos caelites adsciveramus, in eadem Vaticana basilica publice supplicabamus ? Gratissimam enim eorum memoriam annorum revocando, cum, ab sacerdotio recentes, sapientissimis tanti viri colloquiis fruiti eramus, Dei vere »mirabilis in sanctis suis« misericordiam admirabamur, qui nefariis hominum factionibus, in eo elaborantibus ut rem Christianam funditus everterent et supremam Romani Pontificis auctoritatem criminationibus conviciisque deprimerent, Ioannem tam diu providenterque obie- cisset. Is enim, qui, adulescentulus, aequales suos ad orandum communiter christianaeque elementa doctrinae ab se perdiscenda convocare consueverat, postquam sacris initiatus est, ad iuventutis salutem, quae improborum hominum fallaciis magis obnoxia esset, cogitationes suas curasque omnes convertere; allectos ad se iuvenes a periculis arcere et ad