A Győri Püspökség Körlevelei, 1930

Tartalomjegyzék

32 Itaque hoc Sacrum Consilium cleri popu­lique disciplinae provehendae cum eius- modi Sacrorum Antistitum vigilantiam et actionem merita probatione ac laude pro­sequatur, tum eosdem vehementer hor­tatur ut consilia atque incepta oppor­tune inita insistant et alacrius pro viribus urgeant, quoadusque hic pestiferus mor­bus ex honesta hominum consortione peni­tus extirpetur. Quod ut facilius ac tutius ad effectum deducatur, haec Sacra Congregatio, de mandato Sanctissimi Domini, ea quae sequuntur ad rem statuere decrevit: I. Parochi praesertim et concionatores, data occasione, secundum illud Apostoli Pauli (II. ad Tim., IV., 2.) instent, arguant, obsecrent, increpent ut feminae vestes gestent, quae verecundiam sapiant quae­que sint ornamentum et praesidium vir­tutis; moneantque parentes ne filias in­decoras vestes gestare sinant. II. Parentes, memores gravissimae obli­gationis qua tenentur prolis educationem in primis religiosam et moralem curandi, peculiarem adhibeant diligentiam, ut puellae a primis annis in doctrina Christiana solide instituantur atque in earum animo ipsi, verbis et exemplo, amorem virtutum mo­destiae et castitatis impense foveant; fami­liam vero Sacrae Familiae exempla imitati, ita constituere atque gubernare satagant, ut singuli verecundiae amandae atque ser­vandae inter domesticos parietes habeant causam et invitamentum. III. Praesentes iidem filias a publicis exercitationibus et concursibus gymnicis arceant; si vero eisdem filiae interessé cogantur, curent ut vestes adhibeant quae honestatem plene praeseferant; inhonestas vero vestes illas gestare nunquam sinant. IV. Collegiorum moderatrices et schola­rum magistrae modestiae amore puellarum animos ita imbuere enitantur, ut eaedem ad honeste vestiendum efficaciter inducantur. V. Eaedem moderatrices ac magistrae puellas, ne ipsarum quidem matribus ex­ceptis, quae vestes minus honestas gestent, in collegia et scholas ne admittant, ad- missasque, nisi resipiscant, dimittant. VI. Religiosae, iuxta litteras die XXIII. mensis Augusti, a. MDCCCCXXVIII. datas a Sacra Congregatione de Religiosis, in suá collegia, scholas, oratoria, recreatoria puellas ne admittant, admissas ne tolerent, quae Christianum vestiendi morem non servent: ipsae vero in alumnis educandis peculiare adhibeant studium, ut in earum animo sancti pudoris et verecundiae Chris­tianae amor altas radices agat. VII. Piae instituantur et foveantur feminarum Associationes, quae consilio, exemplo et opere finem sibi praestituant cohibendi abusus in vestibus gestandis Christianae modestiae haud congruentibus et promovendi morum puritatem ac ves­tiendi honestatem. VIII. In pias Associationes feminarum ne illae admittantur, quae inhonestas vestes induant; admissae vero, si quid postea hac in re peccent et monitae non resi­piscant, expellantur. IX. Puellae et mulieres, quae inhonestas vestes induunt, a Sancta Communione et a munere matrinae in sacramentis Baptismi et Confirmationis arceantur, atque, si casus ferat, ab ipso ecclesiae ingressu pro­hibeantur. X. Cum incidunt per annum festa, quae modestiae Christianae inculcandae peculia­rem exhibeant opportunitatem, praesertim vero festa B. M. Virginis, parochi et sacerdotes piarum Unionum et Catholica­rum Consociationum moderatores feminas ad Christianum vestiendi morem, oppor­tuno sermone revocare atque excitare ne praetermittant. In festo autem Beatae Mariae Virginis sine labe conceptae peculiares preces in omnibus cathedralibus et pa- rochialibus ecclesiis quovis anno peragan-

Next

/
Oldalképek
Tartalom