A Győri Püspökség Körlevelei, 1930

Tartalomjegyzék

10 tatis ac virtutum exempla per hunc an­num exhibita conspeximus, cum ubique terrarum christifideles, etsi circum non deerant qui animi levitatem caducarum­que rerum cupiditatem praeferrent, ex caelestium munerum thesauris, quos pa­terna largitate reseravimus, divitias per­petuo mansuras haurire contederent ? Atque omnes, ii potissimum, qui, cum domi oblatis sibi salutis praesidiis faci­lius uti potuissent, itinerum incommoda atque impendia tolerare maluerunt, nonne re ipsa praedicabant, bona esse inani­bus hisce fluxisque mundi rebus longe potiora atque immortali animo digniora, quorum propterea quaestus homini esset imprimis expetendus ? Ad quod quidem solacium accessit, ut ex Nostris paene cotidianis cum tanta filiorum multitudine colloquiis appareret, multo illos acrius hodie persequi quicquid ad Christi reg­num attinet aut in catholicis nationibus confirmandum aut inter gentes doctrinae humanitatisque nostrae ignaras proferen­dum. Unde cum actionis catholicae, qua cleri apostolatum adiuvari ac provehi opus est, tum collatae in sustentandam missionalium operarn pecuniae per hunc annum profluxere incrementa: quo loco pia eorum liberalitati omne praeconium tribuimus, qui, in Nostrae huius fausti­tatis memoriam, variam supellectilem et vasa atque ornamenta sacra in Missio­num usum Nobis copiosissima obtulere. Iam, quod a vobis, Venerabiles Fra- res, dilecti filii, optare Nos, in dicendi exordio significaveramus, idipsum in ex­tremis hisce Litteris poscimus, ut scili­cet gratias Deo agatis, una Nobiscum, quam maximas, qui Nos, cum ad talem huius lucis ac sacerdotii usuram perve­nire siverit, tum praesentissimis fulsit auxiliis, et omne genus levamentis, hoc praesertim anno, recreavit. Verum post­quam Deo, ut aequum est, tantum be­neficiorum cumulum acceptum rettulimus, peculiares iis quoque gratias habemus, quibus veluti instrumentis ad Nos eius- modi beneficiis complendos benigne ip­sémét providenterque usus est: natio­num, inquimus, rectoribus, qui, pretiosis Nos afficiendo muneribus et faciliora ad Nos itinera suis cuiusque populis com­parando, voluntatem suam erga Nos ad­modum propensam declararunt; toti item, inquimus, catholicorum hominum fami­liae, qui universam propositam veniam aut domi aut in Urbe sibi ita peperere, ut luculenta non modo communi Patri sed etiam ceteris dederint fidei pietatis­que suae testimonia. Qui quidem virtu­tum fructus cur, successu temporis, de­ficiant atque evanescant? Immo potius, divinum humani generis conditorem ac moderatorem obsecrando, speramus, fore ut, studiis partium ubique Christiana ca­ritate temperatis, et privatis publicisque moribus ad evangelica praecepta com­positis, eam cives inter se et cum civili potestate concordiam tueantur incolumem iisque maxime Christianarum virtutum or­namentis se in exemplum instructos ex­hibeant, ut cursum terrestris huius ad caelestem patriam peregrinationis felici­ter emetiantur. Quicumque autem alicunde Nos atque haud semel, superioribus mensibus, roga­runt, ut spiritualium, quos memoravimus, fructuum laetitiam aliquanto diutius pro­duceremus, rem fortasse minus usitatam postulavere: at Nostra tamen communis salutis sollicitudine et studio quodam grati animi Nostri uberius testificandi praecipue ad annuendum impellimur. Itaque plenissimam admissorum veniam, quam, altero veluti anno sacro extra or­dinem per Constitutionem Apostolicam Auspicantibus Nobis indicendo, die VI mensis lanuarii largiti sumus, eam ipsam, iisdem condicionibus lucrandam, ad in-

Next

/
Oldalképek
Tartalom