A Győri Püspökség Körlevelei, 1929
Tartalomjegyzék
12 Pius Episcopus, Servus Servorum Dei, dilecto Filio Josepho Grősz, electo Episcopo titulari Orthosiensi, salutem et apostolicam benedictionem. Nos Tibi, in Episcopum titularem Orthosiensem, hodie a Nobis electo, facultatem peramanter concedimus, ut episcopalem consecrationem extra Urbem libere et licite recipere valeas ab aliquo quem malueris catholico Antistite, assistentibus ipsi duobus aliis catholicis Episcopis, dummodo ipsi gratiam habeant et communionem Sedis Apostolicae. Stricte vero praecipimus ut, nisi prius fidei professionem emiseris ac sueta juramenta praestiteris, juxta statutas formulas, nec Tu consecrationem praedictam recipere audeas, nec eam Tibi impertiatur Antistes a Te electus, cui propterea professionem ac juramenta illa Nostro et Romanae Ecclesiae nomine recipiendi, nisi Tu ea coram alio Antistite jam antea emiseris, munus ac mandatum per praesentes committimus. Cui Nostro praecepto si Tu et Antistes a Te electus, quod Deus avertat, contraveneritis, in poenas a jure statutas ipso facto Vos incursuros sciatis. Datum Romae apud S. Petrum anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo octavo, die decima septima septima mensis Decembris, Pontificatus Nostri anno septimo. G. S. T. Fr. Andreas Card. Friihwirth Cancellarius S. R. E — Joseph Wilpert prot. ap. dec. — Dominicus Jorio Prot. Ap. — Dominicus Francini, Script. Ap. — Geor- gius Stara Tedde Cancellariae Apticae Adiutor a Studiis, a Studiis. — Alfridus Marini Plumbator. Fundamento documentorum supra citatorum Eminentissimus ac Reverendissimus Dominus Justinianus S. R. E. Cardinalis Serédi, Princeps Primas Regni Hungáriáé, assistentibus sibi Episcopis Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Josepho Lányi, Episcopo Tinniensi nec non Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Francisco Virág, Episcopo Dioec Quinqueecclesiensi, iuxta Pontificale Romanum ritibus ab Ecclesia praescriptis ac servatis omnibus a iure statutis Illustrissimum ac Reverendissimum Dominum Josephum Grősz, Electum Episcopum tit. Orthosiensem, quem Sancta Sedes benignissime Nobis Episcopum auxiliarem deputavit, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo nono, die vigesima quarta mensis Februarii in Sacello Seminarii Maioris Jaurinensis consecravit. Jaurinensis, die 4. Martii 1929. Antonius m. p , episcopus. Győregjházmegyei alap nyomdaműlntézete. 3430—929 111/1.