A Győri Püspökség Körlevelei, 1927

Tartalomjegyzék

46 bus impudicis quamdam pietatem in Deum et religiosum mysticismum, falsissimum quidem, intexendo: quasi Fides cum rectae vivendi normae negligentia, imo impuden- tissima infitiatione componatur et virtus religionis cum morum depravatione con­societur. Contra, sanctum est vitam aeter­nam neminem consequi posse, qui, licet veritates divinitus revelatas vel firmissime credat, praecepta tamen a Deo data non custodit, cum Christiani hominis ne ipsum quidem mereatur nomen quicumque fidem Christi professus, Christi vestigiis non in­greditur: „Fides sine operibus mortua est" (lac., 2, 26) monuitque Salvator noster: „Non omnis qui dicit mihi Domine, Do­mine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelo­rum" (Matt., 7, 21). Ne quis vero illa opponat: in pluribus illorum librorum nitorem et ornamenta orationis vere laudanda inesse, psycholo- giam hodiernis inventis congruentem prae­clare doceri, lascivas autem corporis vo­luptates eo reprobari quod exprimantur, ut sunt, foedissimae, aut quod interdum cum conscientiae angoribus coniunctae osten­dantur, vel quod patefiat quam saepe ex­trema turpissimi gaudii luctus cuiusdam poenitentiae occupet. Nam neque scribendi elegantia, nec medicinae aut philisophiae scientia — si modo his litterarum gene­ribus ea continentur — nec mens, quaevis ea sit, auctorum impedire unquam possunt quominus lectores, quorum generatim, propter naturae corruptionem, magna est fragilitas magnaque ad luxuriam propensio, paginarum immundarum illecebris sen­sim irretiti, et mentibus pervertantur et cordibus depraventur, ac, remissis habe­nis cupiditatum, ad scelera omnis generis delabantur, vitamque ipsam, sordibus op- pletam, fastidientes, haud raro se ipsi interimant. Ceterum quod mundus, qui sua quae­rit usque ad comtemptum Dei, his libris delectetur, eosdemque divulget, mirandum non est; sed maxime dolendum, a scrip­toribus qui Christiano nomine se iactant, operam studiumque in tam exitiosas litte­ras conferri. Numquid fieri potest, ut prin­cipiis ethicae evangelicae adversando, ad­haereatur Iesu benedicto, qui omnibus, ut carnem cum vitiis et concupiscentiis suis crucifigant, praecepit? „Si quis vult — inquit — post me venire, abneget semet- ipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matt , 16, 24). Atque eo quidem audaciae et impu­dentiae scriptores processisse non paucos videmus, ut ea ipsa vitia suis libris in vul­gus spargant, quae Apostolus vel nominari a christifidelibus vetuit: „Fornicatio autem, et omnis immunditia . . . nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos" (Eph. 5, 3). Di­scant isti tandem aliquando se duobus do­minis servire non posse, Deo et libidini, religioni et impudicitiae. „Qui non est me­rum — ait Dominus Iesus — contra me est" (Matt., 12, 30), ac certe cum Iesu Christo non sunt scriptores sordidis de­scriptionibus bonos depravantes mores, qui societatis civilis ac domesticae sunt verissima fundamenta. Az imént közöltek kapcsán főképen arra hívom fel a lelkipásztorkodó papság figyelmét, hogy a híveket a kifejezetten érzékies irodalmi termékeknek tiltott vol­táról megfelelő módon kioktassák. Ezen a téren ugyanis nagy a tájékozatlanság. Sokan azt hiszik, hogy csak azok a tiltott könyvek s csak azokat nem szabad s nem lehet olvasni halálos bűn elkövetése nél­kül, amelyek az Index-ben fel vannak sorolva. Ezzel ellentétben számtalan könyv van, amely nem szerepel az Index-ben, mégis tiltottnak minősítendő általános törvény alapján, mely tiltottnak jelenti ki mindazokat az irodalmi termékeket,

Next

/
Oldalképek
Tartalom