A Győri Püspökség Körlevelei, 1926

Tartalomjegyzék

9 in Constitutione Apostolico muneri, die xxx mensis Iulii superiore anno data, de­scripsimus, et senes qui septuagesimum aetatis annum excesserint. III. Ordinariis locorum pariter liceat — etiam per delegatos quos supra memo­ravimus eademque ratione — minorum visitationum numerum praestituere, \d) conlegiis auctoritate ecclesiastica atlpro- batis sive clericalibus sive religiosis; b) confraternitatibus, piis unionibus, atque iis tantummodo laicorum consociationibus, quarum sit catholica opera provehere; c) adulescentibus qui in conlegiis vivunt vel conlegia, institutionis educationisque gratia, aut cotidie aut statis diebus cele­brant; d) christifidielibus omnibus, qui, tihce parocho, vel sacerdote quem paro­chus delegariI, visitationes peracturi sunt. Ea tamen lege Ordinarii visitationum mi­nuant numerum, ut hi omnes, quos nomi­navimus, pompa instituta, etiam sine suis insignibus, ad invisendas aedes sacras in­cedant. IV. Ubicumque autem, quavis de causa, ita incedendi per publicas vias copia non erit, Ordinario loci eiusve delegatis liceat, ut supra, visitationum numerum contra­here et reducere, modo intra aedis sacrae saepta aut pompa ducatur aut saltem vi­sitatio sollemniter communiterque fiat ab omnibus ibi una congregatis. Ordinarius autem loci eiusve delegati ab obligatione confessionis et sanctae Communionis nul­lum alium exsolvant, nisi quem ab alte- rutraig ravlis morbus prohibeat. Ad facultates quod attinet, confessariis, ceteroquin ad iuris normam adprobatis, tribuendas, quas in excipienda iubilaei confessione salutariter adhibeant, haec, quae sequuntur, decernimus. I. Confessariis iillae (integrae sunto facul­tates absolvendi, dispensandi, commu­tandi, quascumque ab hac Apostolica Sede vel in perpetuum vel ad tempus, quoque pacto, legitime impetrarint; immo simul cumulateque, ad iuris praescriptum, et pluries pro eodem poenitente sive iis om­nibus sive his quae mox concessuri su­mus, uti valide et licite possint. Qualicum­que autem poeniteris, cum confessionem iubilaei sincera lucrandae indulgentiae in­tentione instituit, absolutione, dispensa­tione, commutatione donatus erit, si pos­tea, mutata voluntate, a complendis re­liquis praescriptis operibus destiterit, eadem non idcirco irrita erit. II. Monialibus aliisque feminis, qua­rum ad confessiones excipiendas, ex Co­dicis praescripto, specialis Ordinarii ad- probatio requiritur, fas esto hanc dum­taxat iubilaei confessionem apud quemvis confessarium ab eodem loci Ordinario pro utroque sexu adprobatum peragere: qua semel completa, tam nulla confessa- rius iste in eandem poenitentem iurisdi- ctione gaudeat, nisi ad Codicis leges. III. Confessarius eos omnes, pro qui­bus ab Ordinario loci vel a Nobis adpro- batus sit, in confessione iubilaei excipi­enda, absolvere possit, in foro sacramen- tali tantum, a quavis censura a iure vel ab homine inflicta, occulta vel publica, aut ab Ordinario sibi reservata aut a iure Apostolicae Sedi simpliciter specialive modo vel Ordinariis reservata: itemque a quovis peccato, utcumque g|ravi et Or­dinariis vel S. Sedi reservato; iniuncta ta­men salutari poenitentia aliisque de iure iniungendis. — A nulla ex censuris Apos­tolicae Sedi specialissimo modo reservatis absolvere queat, praeterquam a crimine absolutionis complicis aIpieccato turpi non plus semel vel bis attentatae. At confes- sário poenitenti praecipiat, a) ut compli­cem, si forte ad confitendum redierit, mo­neat cum de absolutionis a se impertitae invaliditate, tum de eiusmodi confessioni­bus apud alium confessarium iurisdi- ctionemunitum necessario iterandis; frjut

Next

/
Oldalképek
Tartalom