A Győri Püspökség Körlevelei, 1919

Tartalomjegyzék

21 aut Decanos, vel Parochos solere singulis duobus vel tribus mensibus hostias com­parare easque distribuere in propriis et filialibus Ecclesiis pro Missae sacrificio peragendo ac pro fidelium eucharistica communione. Elapso hoc temporis spatio, nova fit acquisitio et distributio hostiarum, quae pariter duobus vel tribus mensibus sufficiant, ac ita deinceps. Et exquisitum est an probari possit huiusmodi praxis adhibendi, pro SSmo Eucharistiae sacra­mento, hostias a tribus vel duobus men­sibus confectas. Haec S. Congregatio, omnibus mature perpensis, proposito dubio respondit: negative, et servetur praescriptum Ritualis Romani et Codicis luris Ca­nonici. Rituale Romanum (tit. IV. cap. I, De Sanctissime Eucharistiae Sacramento) haec praecipit: „Sanctissimae Eucharistae particulas frequenter renovabit (parochus). Hostiae vero seu particulae consecrandae sint recentes; et ubi eas consecraverit, veteres primo distribuat vel sumat". In Codice luris Canonici haec statu­untur: Can. 815: „panis (pro Missae sacrificio) debet esse mere triticeus et recenter confectus ita ut nullum sit peri­culum corruptionis. Vinum debet esse naturale de genimine vitis et non cor­ruptum". Can. 1272; „Hostiae consecra­tae sive propter fidelium communionem, sive propter expositionem Sanctissimi Sacramenti et recentes sint et freqenter j renoventur, veteribus rite consumptis ita ut nullum sit periculum corruptionis, sedulo servatis instructionibus quas Ordi­narius loci hac de re dederit". Propter maximam autem quae debetur reverentiam erga SS. Eucharistiae Sacra­mentum mandat haec S. Congregatio ut in cunctis ecclesiasticis Dioecesium ephe­meridibus datum responsum edatur, quo facilius omnibus patescat et ab iis, ad quos spectat, fideliter ac religiose servetur. Datum ex aedibus S. Congregationis de disciplina Sacramentorum, die 7 De­cembris 1918. — L. f S. — Ph. Card. Giustini, Praefectus. — A. Capotosti, Ep. Thermen, Secretarius. Jaurini, die 15. Novembris 1919. Rmus Ordinarius Albinganensis Dioe­cesis a .Sacra Rituum Congregatione sequentis dubii solutionem humiliter ex­postulavit, nimirum : Utrum, attenta Constitutione Apos- tolica Incruentum altaris sacrificium, diei 10 Augusti 1915. in Commemoratione Omnium Fidelium defunctorum, liceat canere Missam pro defuncto, praesente cadavere ? Et Sacra Rituum Congregatio, audito specialis Commissionis Voto, omnibus sedulo perpensis, rescribendum censuit-: Affirmative, iuxta Rubricas et Decreta. Missa autem sit una ex tribus Missis quae dicuntur in Commemoratione Omnium Fidelium defunctorum: et Orationi Missae addatur Oratio pro defuncto, sub unica conclusione, Atque ita rescripsit et declaravit, die 10 lanuarii 1919 — L. f S. -— f A, Card. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae, S. R. C. Praefectus. —- Alexander Verde, Secretarius. Jaurini, die 15. Novembris 1919. 4379. sz. Dubium de Missa pro de­fundo praesente cadavere. • 1. Praefatio in Missis Defunctorum Per omnia saecula saeculorum. Ij-. Arnen. f. Dominus vobiscum. 4380. sz. Praefatio­nes in Missali Romano inseren­dae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom