A Győri Püspökség Körlevelei, 1919
Tartalomjegyzék
IV. 4376. sz. Litterae Benedicti P. P. XV. ad Joan- nem S. R. E. Pr. Card. Csernoch, Archiepis- copum Strigoni- ensem. „Dilecto Filio Nostro Joanni S. R. E. Presb. Card. Csernoch Archiepiscopo Strigoniensi Benedictus P. P. XV. Dilecte Fili Noster salutem et apostolicam benedictionem. Quoad Hungária vestra, superioribus mensibus, magna rerum perturbatione concussa improvide est, cum ob miserias communes praecipuo quodam dolore excruciati sumus, tum tibi, Dilecte Fili Noster, conlegisque in episcopatu tuis vehementer ab hostili dominatu timuimus. Nuperrime autem, simul atque Venerabiles Fratres Episcopos Vesprimiensem et Vaciensem admisimus, singillatim atque accuratissime ab utroque edocti sumus quibus vos conflictati sitis quamque gravibus aerumnis. — Ita enim sacro patrimonio destituti estis ut ne relictum quidem vobis sit unde vitam aleretis; impediti omnino quominus pastorale libere exerceretis munus, acerbissimas vexationes oppetiistis; omnia demum experti et perpessi estis, quae homines, quovis freno exsoluti Ecclesiaeque odio instincti, ad nocendum excogitare potuerunt. Verum- tamen ex ipsa tristium eventuum enarra- ;ione plura collegimus, quibus abunde delectaremur, siquidem intelleximus, vos, sine macula et iactura dignitatis, immo etiam invicta cum fortitudine calamitates ! eas omnes pertulisse et clero populoque vestro mirifica praebuisse virtutum exempla. Qua in re sciatis volumus, Nos et angoribus vestris paterna caritate congruere et constantiam vestram summopere vobis gratulari. Quoniam vero clerum et Christifideles vobis commissos memoravimus, facere non possumus quin publice collaudemus cum sacerdotes istos, qui, maximam partem, Antistites suos .mitati, se officii retinentissimos praestiterint, tum catholicos Hungaros, quorum fides animique magnitudo offecerit ne clerus maiora indignioraque pateretur. Ac certe cum intemperantes rei publicae gubernatores id propositum sibi haberent, ut cum vetere societatis ordine Ecclesiae iura et maiorum fidem labefactarent, cernere re ipsa licuit quam altis in populo radicibus defixa esset catholica ea fides unde inlustris S. Stephani natio, uti olim omnem cultum atque humanitatem hausit, ita spem omnem futurae prosperitatis spondere sibi unice potest. Quo in genere clerus iste omni contentione nitatur oportet, ut in popularium animis avita fides consistat incolumis, immo uberius excolatur; quod sacerdotes haud multo negotio asse- quentur, si arctiore cum fidelibus consuetudine coniuncti erunt eorumque voluntatem sibi admodum conciliaverint. Quod • •