A Győri Püspökség Körlevelei, 1919
Tartalomjegyzék
11 3520. sz. XV. Benedek pápa irata a magyar viszonyokról. Dilecto Filio Nostro Joanní S. R. E. Presb. Card. Csernoch Archiepiscopo Stri- goniensi Benedictus PP. XV. Dilecte Filj Noster salutem et apostolicam benedictionem. Multiplices quidem anxietates tam crudele tamque diuturnum bellum Nobis attulit, at nihil magis anxios sollicitosque Nos habet quam quod inde orta rerum perturbatio non solum in societatem civilem, sed in religiosas ipsas gentium rationes rendundavit. Praesertim vero magni casus nos movent eorum populorum ex quibus Imperium Austro-Hungaricum compositum erat, quique iam singuli ad eam rei publicae formam nituntur quae singularum nationum votis respondet. Cum enim his populis conspicua pars gregis Nobis divinitus crediti contineatur, quae semper fide et impensa erga Apostolicam Sedem pietate eminuit, facile intelligitur singularem in modum Nos curare ne aliquod apud eos religio capiat detrimentum. Equidem iis omnibus qui earum Civitatum res publicas gubernant, dum pacem et prosperitatem suis populis firmare student, speramus fore curae ut sarta tecta Ecclesiae iura legesque conservent, si vere volunt iustitiae in civili societate ac boni publici fundamenta salva consistere. Iam vero nemo ignorat quam cordi sit Apostolicae Sedi interna tranquillitas bonumque nationum, quamque parata semper sit omnem suam operam in id conferre. Quin etiam, quo melius rem assequatur, mutuas necessitudines seu relationes cum legitimis civitatum gubernatoribus, qui se icí velle significaverint, inire consuevit. Admodum igitur opportune hanc Apo- 'olicae Sedis propensam voluntatem illustrabunt Episcopi, demonstrantes quantam publicae utilitatis spem utriusque potestatis conspiratio contineat. In administrando autem munere sibi divinitus con- creditio, Apostolica Sedes cum prudentiae studioque Episcoporum, tum sacri ordinis et laicorum actioni disciplinaeque confidit. Et enim antiquus ille humani generis oppugnator Satanas, harum civilium commutationum nactus opportunitatem, Ecclesiae solidam compagem dissolvere conatur eiusque salutarem operam impedire. Itaque Nos aegro sollicitoque animo nuper vidimus nonnullos e Clero nimis aperte licenterque in medios politicarum rerum fluctus se coniicere, seque acerrimis de natione contentionibus immiscere, partium odia concitantes in sacri ministerii dignitatem. Sed multo maiori Nobis aegre- iudini fuit quod accepimus clericos quosdam ausos esse populariter comitia habere, ut de sanctissimis Ecclesiae legibus