A Győri Püspökség Körlevelei, 1917

Tartalomjegyzék

70 Praesentibus perpetuo valituris. In con­trarium facientibus non obstantibus qui­buscumque. Preces autem in octiduo, quod supra statuimus, pro Ecclesiae uni­tate recitandae, hae sunt, et ne quid in eis irrepat immutationis, earum exemplar in Tabulario Brevium Apostolicorum as­servari iubemus. Ant. (loannis, XVII. 21.): Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut credat mundus, quia tu me misisti. f. Ego dico tibi quia tu es Petrus. IT Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Oratio. Domine Iesu Christe, qui dixisti Apo­stolis tuis: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ne respicias peccata mea, sed fidem Ecclesiae tuae: eandem secun­dum voluntatem tuam pacificare et coa­dunare digneris: qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. IT Arnen. Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XXV. Februarii MCMXVI. Pontificatus Nostri anno se­cundo. P. Card. Gasparri, a Secretis Status. Jaurini, die 25. Maii 1917. Nr. 2344 Motu proprio de attri­buenda Sancto Officio censura librorum et Poeni- tentiariae Apostoli- cae con­cessione indulgen­tiarum. Alloquentes proxime in Consistorio Sacrum Cardinalium Collegium, ediximus consilium esse, ut ordinationem Romanae Curiae, praeclarum opus Decessoris No­stri fel. rec. Pii X., perficeremus in ea quoque parte, cui is ob quadam rerum adiuncta supersedisset, id est Ss. Con­gregationes coniungendo Indicis et Sancti Officii. Inspecta enim natura utriusque Congregationis, quum censura librorum, quod esset munus unius, contineretur munere tutandi doctrinam fidei et mo­ram, quod esset alterius, ex eis Congre­gationibus unum fieri omnino apparebat oportere, vel ad praecavendas de compe­tentia controversias quae facile inter eas orirentur. Nunc igitur id exsequentes consi­lium, Motu Proprio haec constituimus et sancimus: I. S. Congregatio Indicis iam nunc non erit. II. Quod fuit usque adhuc proprium munus S. Congregationiis Indicis, erit posthac Sancti Officii de libris ceterisque scriptis censuram facere. III. Ad ministeria quae sunt apud S. Officium, accedat pecularis Sectio de In­dice; eique addicantur Officiales qui ex­stinctae Congregationi ministrabant. Ratio­nem autem eius Sectionis ordinandae S. Congregatio Sancti Officii definiet, Nobis- que probandam proponet. IV. Ne autem Sancti Officii negotio­rum moles nimis hac accessione crescat, quidquid ad Indulgentias pertinet, omne iam esto Poenitentiariae Apostolicae: quae quidem pro suo instituto iudicabit de omnibus quae spectant ad usum et con­cessiones Indulgentiarum, salvo iure S. Officii vidéndi ea quae doctrinam dog­maticam circa novas orationes et devo­tiones respiciunt. V. Sectio de Indulgentiis, quae est apud S. Officium, cum suis officialibus, ad Poenitentiariam Apostolicam transfera­tur: quam ipsam Sectionem Cardinalis Poenitentiarius Maior, Nobis consultis, ordinandam curabit. Haec statuimus et praecipimus, contra- ris quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom