A Győri Püspökség Körlevelei, 1916

Tartalomjegyzék

2 cum temporum adiuncta prohibuerint quo­minus efficeretur, Nos revocandum cen­semus, non ita tamen ut tractatio rerum quae de Seminariis sunt, detracta ac om­nino seiuncta a Sacra Congregatione Con- sistoriali habenda sit, cum unam et alte­ram Congregationem aliquo nexu velimus inter se coniungi. Re igitur mature considerata, explora- tisque aliquot Cardinalium sententiis, haec apostolica auctoritate decernimus ac sta­tuimus quae infra scripta sunt. I. De Seminariis propria iam esto Sacra Congregatio, ad formam ceterarum Romanae Curiae, ad eamque omnia perti­neant quae usque adhuc de Seminariorum rebus apud Congregationem Consistoria- lem agebantur, ita ut eius posthac sit clericorum tum mentes tum animos fin­gere. II. Huius Sacrae Congregationis mu­neribus munera accedant Congregationis Studiorum; itaque haec eadem Congre­gatio „De Seminariis et de studiorum Universitatibus" appelletur. III. Praefectus huius Congregationis unus esto e S. R. E. Cardinalibus : cui secretarius cum idoneo administrorum nu­mero operam navet. IV. Qui Sacrae Congregationi Prae­fectus dabitur, is ex officio inter S. Con­gregationis Consistorialis Cardinales nu­merabitur: qui Secretarius, inter Consul­tores. Vicissim autem Cardinalis Sacrae Congregationis Consistorialis Secretarius inter Cardinales novae Congregationis ex officio cooptetur, et Adsessor inter Con­sultores. V. Qui in praesens inter Sacrae Con­gregationis Studiorum Cardinales numer­antur, iidem novae de Seminariis et de Studiorum Universitatibus Congregati­oni ipso iure adscripti censeantur. His accedet Noster in spiritualibus Generalis Vicarius, durante munere. VI. Leges pro Seminariis tum dioece- sanis tum regionalibus, a decessore Nos­tro sanctae memoriae latas a Nobisque approbatas, in omnes partes diligenter servari volumus et iubemus, ita ut in Seminariorum regimine, disciplina ac stu­diis nihil immutatum censeatur. Haec statuimus et praecipimus contra­riis quibuslibet, etiam peculiari mentione dignis, non obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum, die IV. Novembris MCMXV, in festo S. Ca- roli Borromaei de clericis Ecclesiae insti­tuendis praeclarissime meriti, Pontificatus Nostri anno secundo, Benedictus PP. XV. Jaurini, die 3. Januarii 1916. Die 11. Novembris 1915. Ssmmus D. N. D. Benedictus div.. prov. Pp. XV. in audientia R. P. D. Ad- sessori S. Officii impertita, benigne con­cedere dignatus est, ut Sacerdotes omnes, qui militibus terra marive, hac perseve­rante belli vastitate, spiritualibus exhiben­dis subsidiis, assistunt, valeant Crucifixos ex metallo aliave solida materia confectos, unico signo crucis benedicere, eisque in­dulgentias applicare Pii Exercitii, a S. Via Crucis nuncupati, ab iis militibus, durante eodem bello, lucrandas, qui aliquem ex praedictis Crucifixis manu gerentes, quin­quies Pater, Ave et Gloria devote reci­taverint, ni viginti, alias praescribi soli­tas, eiusmodi preces recitare potuerint. Contrariis quibuscumque non obstan­tibus. — L. t S. — R. Card. Meny dei Val, Secretarius. f Donatus, Archiep. Ephesin., Adsessor S. 0. Jaurini, die 3. Januarii 1916. Nr. 2. Facultas ipplicand Crucifixis indulgen­tias viae crucis in favorem militum durante Bello.

Next

/
Oldalképek
Tartalom