A Győri Püspökség Körlevelei, 1916
Tartalomjegyzék
111 XIII. Nr. 4820 Dubia circa indulgentias a Tertiariis saecularibus Ordinis Minorum lucrandas. Procurator generalis Ordinis Fratrum Minorum Supremae Sacrae Congregationi Officii sequentia humiliter exposuit: Recolendae memoriae Pius Papa X., per Breve Sodalium e Tertio Ordine, datum die 5. Maii 1909. in perpetuum concessit: „Ut quibus pontificalis indulgentiae donis fruuntur, quosque de bonis operibus spirituales fructus percipiunt familiae seraphicae primi et alterius Ordinis, ea omnia Tertiarii Franciscales quotquot sunt utriusque sexus et cuiusvis Instituti, vitae mortisque tempore participent." Insuper idem Pontifex oblatis sibi in eam rem precibus annuens, propriaque manu supplici libello subscribens, die .17 eiusdem mensis et anni in perpetuum pariter concessit: „Quatenus laudata Indulgentiarum et spiritualium fructuum communicatione perfrui in perpetuum possint quotquot sub patriarchae seraphici sancti Francisci vexillo militant, ad quemcumque Ordinem vel Ordinum familiam pertineant." Iam vero ex hac indulta communicatione Indulgentiarum, non pauca dubia suborta sunt, quoad eiusdem interpretationem et applicationem ad casus particulares. Quapropter, ut secure procedatur in re tanti momenti, orator suppliciter rogavit ut authentice solverentur haec dubia : I. Utrum vi praedictae communicationis, ecclesiae seu publica oratoria quae sint propria Tertii Ordinis Saecularis Franciscalis, gaudeant Indulgentiis concessis cuilibet ecclesiae et oratorio publico primi et secundi Ordinis nec non Tertii Ordinis Regularis favore omnium fidelium, qui ea loca certis diebus visitaverint? II. Utrum fideles adscripti Tertio Ordini S. Francisci lucrari possint Indulgentias directe concessas ecclesiis seu oratoriis primi, secundi et tertii Ordinis Regularis, si loco ipsorum visitent ecclesiam seu capellam in qua sedes Sodalitii est constituta, quamvis haec ecclesia seu capella ad Tertium Ordinem proprie non pertineat ? Et, si affirmative. III. An vi indultáé communicationis,- Tertiarii lucrari va'eant Indulgentiam plenariam concessam visitantibus ecclesias primi Ordinis in Commemoratione omnium Fratrum defunctorum, tum in die quo eadem Corr. i moratio celebratur apud Familiam sub cuius obedientia vivunt, tum etiam in die quo apud alias Familias celebratur, itlest pluries per annum? IV. Utrum Indulta pro consequendis Indulgentiis favore Tertiariorum infirmorum, impeditorum, etc., de quibus agitur cap. V. Summarii approbati a Sacra Congregatione Indulgentiarum die 11. Sep-