A Győri Püspökség Körlevelei, 1915

Tartalomjegyzék

4 Una cum praelectis litteris collationa- libus regiis Venerabili Capitulo Cathedrali cura et officio Ordinarii seu Vicarii Capi­tularis actualiter praesentatis litteris pro­visionis sedis apostolicae aecpie praelectis innixi in nomine Domini sub praesidium confugientes B. M. Virginis in coelis as­sumptae patronae Dioeceseos nunc jam et nostrae ascendimus thronum episcopa­lem inclytae ecclesiae Jaurinensis, sancto fundatore Stephano pro torege Hungáriáé atque tot magni nominis praedecessoribus nostris gloriosae. Qua die angelus Domini nuntiavit Ma­riae et concepit de Spiritu Sancto, sumens illud Ave Gabrielis ab ore, mutans Hevae nomen, qua die nomen ipsius enixe per­contanti puellae Bernadetté respondebat ipsa B. V. Maria: «Immaculata conceptio ego suim — suscipimus regimen Dioece­seos, ut hac quoque ratione manifestum sit in supportando -onere angelicis hume­ris formidando«,* praeter illud, quod cum Dávid rege psallimus: »In Deo salutare meum et gloria mea, Deus auxilii mei et spes mea in Deo est«,2 omnem spem no­stram collocatam esse in intercessione po- tentissima immaculatae Deiparae. Ideoque eligebamus imaginem B. M. V. immaculate conceptae de sacro Nu­mismate cum salutatione angelica sum­mum decus insigniorum nostrorum jam tunc, quando 1-a die mensis Aprilis anni 1906 in ecclesia cathedrali Magno-Varadi- nensi latinomul episcopus titularis Paleo- politanus et deputatus auxiliarius in Pon­tificalibus infirmi tunc episcopi nostri Dioeeesani Excellentissimi ac Reverendis­simi Pauli Szmrecsányi, cujus memoria in benedictione est — consecrati sumus a felic. record. Excellentissimo ac Reveren­dissimo Colomanno Belopotoczky tunc 1 Trid. sess. VI. c. 1. de reform. — * Os. 61, 8. temporis episcopo tit. Tricalensi et Vica­rio apostolico castrensi, conconsecratori- bus Illmo ac Revmo D. Demetrio Radu episcopo graec. rit. catholico Magno-Va- radinensi et Exccllmo ac Revmo D. Lu- dovico Szmrecsányi archiepiscopo Agri- ensi, tunc episcopo tit. Magydensi. Licet consolaretur nos Psaltes regius: >iDominus illuminatio mea et solus mea, quem timebo«,* licet fulgeretur coram ocu­lis fidei nostrae stella maris, spes nostra; attamen, a quo tempore resciverimus hanc nostram exaltationem: haud valemus libe­rari a timore ac tremore, quos sustinendi impares essemus, nisi succurreret et nobis aspirante divina gratia firmior redditai praedicta sancta spes. Haec est causa, quod hac, maximi momenti — utique praeter ultimam, — hora totius vitae nostrae, palam ac sincere confiteri possimus: desiderio desiderasse nos, ut transeat a nobis calix iste; verum tamen fiat voluntas Dei, quia, — cui, di­vino praecepto obligamur — perfectio — dicente S. Vincentio de Paulo — non in exstasibus, sed in Dei voluntatis fideli observatione consistat.«2 Ad salutem uniuscujusque nostrum hac prima allocutione nostra detegimus nonnullas radices angoris cordis nostri ex vicissitudinibus temporum atque ardui­tate nimis magna muneris prorumpentes. Caritas tamen et gratitudo urget nos, ut ante omnia in Christo peramanter salu­tantes Vos omnes quotquot estis Vene­rabiles Fratres et Filios dilectissimos: ex intimis praecordiis agamus gratias quam maximas Venerabili Capitulo Cathedrali. bene merito Praeposito et eloquentissimo oratori Vestro pro amoris plena saluta­tione, Vobis et omnibus aliis, qui quam­1 Ps. 26. 1. — * Az Isten akaratához való alkal­mazkodásról. Mayer Imre magyar kiadása. I. 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom