A Győri Püspökség Körlevelei, 1915
Tartalomjegyzék
6 Ium iracundiae, quo quidem a populis poenas peccatorum repetit, deponat.« Avertere quidem valet morsus conscientiae nostratum, quod ex parte ipsorum bellum hoc calamitosum justum sit ac vere defensivum dici queat, cujus inter causas ab Apostolo designata: »radix . . . omnium malorum cupiditasA apud nos omnino desit: recogitatis tamen corde peccatis nostris personalibus confiteri cogimur cum latrone a dextris Christi Jesu crucifixi pendente: »Nos juste, nam digna factis recipimus.«2 Deus solus scit, quanta adhuc sacrificia cruenta et incruenta postulet, quandoque ventura sit certa pax, quae juxta adagium antiquum melior, quam sperata victoria, quam a justissimi Dei, Domini exercituum his quoque rationibus firmati exspectamus a mirabili fortitudine et intrepida constantia dimicantium nostrorum et nobis fidelissime addictorum, qui omnes maximum dilectionis testimonium exhibent paratissimi offerre vitam et sanguinem: nam docente Jesu: »Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam' ponat quis pro amicis suis.«3 Quid mirum ergo, si cum summo pastore et nos propter difficultates tempo-> rum quoque nimis grave onus cum timore ac tremore in humeros nostros debiles assumamus, quod vel ipse Sanctus Joannes Chrysostomus tantopere timebat non obstantibus verbis S. Pauli: »Fidelis sermo: Si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat«,4 quorum verum sensum firmissimis rationibus innixus pulcherrime interpretatur S. Tornas Aqu. Doctor Angelicus praemissa hac distinctione clarissima: »//) episcopatu tria possunt considerari. Quorum unum est principale et finale: 1 I. Tim. 6, 10. — ' Luc. 23, 41. — 3 Joann. 15, 13. - * I. Tim. 3, 1. scilicet episcopalis operatio, per quam utilitati proximorum intenditur secundum illud Joannis (ult. 17.): y>Pasce oves meas a Aliud est autem altitudo gradus, quia episcopus super alios constituitur secundum illud (Matth. 24, 45.): »Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam.m Tertium autem est, quod consequenter se habet ad ista, scilicet reverentia et honor et sufficientia temporalium secundum illud (I. ad Tim. 5, 17.): »Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur a Appetere erg\o episcopatum ratione hujusmodi circumstantium bonorum manifestum est, quod est illicitum et pertinet ad cupiditatem vel ad ambitionemi. Unde contra Pliarisaeos Dominus dicit (Matth. 23, 6.): »Amant primos recubitus in coenis et primas cathedras in synagogis . . .« Sed appetere proximis prodesse, est secundum se laudabile et virtuosum; verum quia, prout est episcopalis actus, habet connexam gradus celsitudinem, prae- sum.pluosum videtur, quod aliquis prae- esse appetat ad hoc, quod subditis prosit, nisi manifesta necessitate imminente, sicut S. Oregonius dicit:1 »Tunc laudabifh fuit episcopatum quaerere, quando per hunc quemque dubium non erat ad supplicia graviora pervenirem; »illo tempore hoc dixit Apostolus, quo quisquis plebibus praeerat, primus ad martyrii tormenta ducebat ur« et sic — addit S. Tornas Aqu. — »nihil aliud erat, quod in episcopatu appeti posset, nisi bonum opusA Unde S. Augustinus ait: »Quod Apostolus dicens: Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, exponere voluit, quid sil episcopatus, quia nomen operis est, non honoris. Graecum est enim: epi quippe * Pastor part. I. c. 8.