A Győri Püspökség Körlevelei, 1914

Tartalomjegyzék

88 ponatur ad Matutinum. In I. Vesperis autem sequens inseratur Rubrica: Si I. Vesperae dicandae sint integrae, recitan­dus est Hymnus O gloriosa de Matutino, et ad Matutinum Hymnus Praeclara cus­tos Virginum, ut in Festo Conceptionis immaculatae B. M. V. Contrariis non obstantibus quibuscumque. — Die 27. Februarii 1914. Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. L. f S. f Petrus La Fontaine, Ep. Charyst, Secretarius. Jaurini, die 23-a Aprilis 1914. Nr. 2963 Obitus Josephi Geller et concur­sus pro beneficio parochiali in Zurány. R. D. Josephus Geiler parochus Zu- rányensis die 15-a mensis Aprilis 1914., anno aetatis suae 38-o, sacerdotii vero 15-0 post diuturnam et patienter tolera­tam infirmitatem gravem Sacramentis moribundorum pie munitus obdormivit in Domino. Animam fratris denati, ut lucem aeternam cousequi mereatur, consuetis ad aram precibus commendo. Beneficium parochiale in Zurány, quod vivus tenebat, praesentibus concur­sui publico usque diem 1-am mensis Ju­nii a. c. duraturo expono. Competere vo­lentes habilitate canonica praeditos invio, ut recursus suos Serenissimo Domino Friderico Archiduci patrono inscribendos eousque horsum exhibeant. Jaurini, die 23-a Aprilis 1914. Nr. 2964 Concursus pro beneficio parochiali in Halászi. Per tranlationem R. D. Vincentii Németh ad Magyaróvár de jure et facto vacans redditum est beneficium paro­chiale in Halászi, quod hactenus tenuit. Pro vacante itaque beneficio rursum com­plendo praesentibus concursum publicum usque diem 1-am mensis Junii a. c. dura­turum indico, competituros requisitam habentes approbationem eo inviando, ut recursus suos Serenissimo Friderico Ar­chiduci ceu Patrono inscribendos eousque mihi exhibeant. Jaurini, die 23-a Aprilis 1914. R. D. Vincentius Németh parochus hucadusque Halásziensis institutus est ad parochiam Magyaróvár. R. D. Alexander Kocsis cooperator Halásziensis nominatus est interimalis ad­ministrator parochiae Halászi. R. D. Michaeli Müllner cooperatori Mosontarcsaensi concredita est interima­lis administratio parochiae Zurány. R. D. Ludovicus Smied cooperator Bogyoszlóensis qua subsidiarius interima­lis missus est ad Fertő fehéregyház a. R. D. Adalberfus Szabady neomysta, vicebibliothecarus dioecesanus qua sub­sidiarius interimalis missus est ad Bo- gyoszló. R. D. Josephus Müller cooperator Oroszvárensis qua subsidiarius interima­lis missus est ad Nezsider. R. D. Josephus Pölöskey cooperator Nyulfaluensis qua subsidiarius interima­lis dispositus est ad Győrszabadhegy. ’ A. R. D. Victor Nagy parochus Győr- szigetensis et notarius districtualis nomi­natus est Assessor S. Sedis Consistorialis. Jaurini, dic 29-a Aprilis 1914. Nr. 2965 Mutatio­nes in Clero. Leopoldus, m. p. Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom