A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
151 XIX. Nr. 5475 Ad universos orbis Catholicos hortatio. Nr. 5476 Plenaria indulgentia .Toties Dum Europa fere omnis in anfractus abripitur funestissimi belli, cuius quae pericula, quas clades, quem exitum qui paullulum reputaverit, is profecto luctu atque horrore se confici sentiat, non possumus non gravissime et Ipsi affici, non angi animo moerore acerbissimo, quum simus de tot civium, de tot populorum salute ac vita solliciti. In tanta rerum omnium perturbatione ac discrimine plane sentimus atque intelligimus hoc a Nobis paternam caritatem, hoc apostolicum ministerium postulare, ut christifidelium omnium animos eo convertamus impensius unde venit auxilium, ad Christum, dicimus, principem pacis et Dei atque hominum mediatorem potentissimum. Huius igitur thronum gratiae ac misericordiae adeant omnes, hortamur, quotquot sunt per orbem catholici in primisque viri e clero; quorum insuper erit, iussu episcoporum in unaquaque paroecia publicas peragere supplicationes, ut misericors Deus, quasi piorum precibus defatigatus, funestas belli faces amoveat quantocius detque benignus iis qui publicae rei praesunt cogitare cogitationes pacis et non afflictionis. Ex aedibus Vaticanis, die 11. Augusti MCMXIV. — PIUS PP. X. Jaurini, die 19. Augusti, 1914. Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X., in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, perlibenter suscipiens preces multorum, praesertim Sacrorum Antistitum, ampliori cupientium suffragio animabus in purgatorio degentibus subvenire, quo die generalis in Ecclesia universa defunctorum celebratur commemoratio, accedente eminentissimorum Patrum Cardinalium Inquisitorum generalium voto, in Congregatione habita feria IV., die 24. Iunii, anno 1914., favorabiliter expresso, benigne concedere dignatus est, ut die secunda Novembris cuiuslibet anni, christifideles, confessi ac s. Communione refecti, quoties aliquam Ecclesiam vel publicum oratiorum, defunctis suffragaturi visitaverint, ibique ad mentem Summi Pontificis oraverint, toties plenariam Indulgentiam, animabus piacularibus flammis addictis tantummodo profuturam, lucrari valeant. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Rrevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. — L. f S. — D. Card. Ferrata, Secretarius. — f Donatus, Archiep. Epbesin., Adsessor. Jaurini, die 5. Septembris, 1914. Quoties" conceditur in defunctorum solamen die 2. Novembris. Nr. 5477 Decretum seu Declaratio de partialibus indulgentiis semel vel pluries in die lucrandis. Ssmus D. N. Pius div. prov. Pp. X..N in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii D SG impertita, proposito dubio, an toties lucri- r fieri valeant Indulgentiae partiales, quo-pa ties iniunctae preces vel opera iterentur, t'" si nulla fiat in ipsarum concessionibus Ve declaratio de iis pluries in die vel semel 1 tantum acquirendis; praehabito voto emi- nentissimorum Patrum Cardinalium In-