A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
Totum se pascendis ovibus exponebat, parare Domino plebem perfectam1 Quia zelus domus Domini comedebat Eum, ideo et opprobria exprobrantium Deo ceciderunt super eum.! Ipse pauper: dispersit, dedit pauperibus.3 Sollicitudo omnium Ecclesiarum incumbebat Ei,4 ideo quasi torrens in alveum latum sic confluebant undique negotia ardua et adversa in cor ejus. Supramodum gravatus erat, et supra virtutem,5 tamen fortior viro fortissimo Moyse6 pro consolatione tribulatorum aperuit os suum, quia bonus erat sicut Angelus Dei. Attigit jam — uti fiducialiter speramus — aeternum gloriae pondus.7 Sit Ei Dominus in lucem sempiternam. Pro condigne celebrandis exequiis, sequentia in Domino dispono: 1. Mox ut hae Circulares ad manus Venerabilis Cleri tum Saecularis tum regularis Dioeceseos huius pervenerint, obitus Ssmi Domini in ecclesiis ad notitiam fidelium perferatur. Vexillum nigrum in signum luctus exponatur in turri vel alio loco idoneo, quod maneat per dies octo expositum. 2. Die 27-a Augusti post pulsum meridianum, et post vespertinam Salutationem Angelicam pulsetur cum omnibus campanis in omnibus Ecclesiis per mediam horam. 3. Die 28-a Augusti hora 9. celebretur solemne Sacrum de Requiem. Formulare depromatur illud, quod in Commemoratione OO. fidelium habetur, oratio tamen sumatur specialis ex orationibus diversis 1-a pro Pontifice Summo destinata, quae incipit: „Deus qui inter Summos Sacerdotes. . ." Sede Papali vacante verba: „Una cum famulo tuo Papa nostro“ in Canone Missae omittuntur. 4. Die Depositionis post pulsum meridianum iterum pulsetur cum omnibus campanis in omnibus Ecclesiis per mediam horam. 5. Die 29-a Augusti hora 9. celebretur missa solemnis pro eligendo Summo Pontifice, quae notatur, in Missali post votivas B.-M.-Virginis: „Suscitabo mihi Sacerdotem“. In fine Missae: „Veni Sancte“ cum respectiva oratione. 6. Usque ad certam de determinata electione Pontificis notitiam post Con- ventualem et parochialem, respective Jaurini Missam Rosarii, praemisso ter Pater et Ave, dicatur oratio: „Deus refugium nostrum et virtus“ ex Missali Nr. 12. inter diversas adnumerata. 7. Venerabilis autem Clerus usque ad electionem novi Pontificis sumat orationem ex missa „Suscitabo“ omissa interea oratione imperata „Deus'qui corda fidelium“, quae tamen post electionem novi Pontificis iterum reassumenda erit. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.8 Oportuit enim mortale hoc induere immortalitatem.9 Jaurini, die 21-a Augusti an. 1914. Dr. Ludovicus Balics m. p. vicarius capitularis. 1 Luc. 1, 17. — * Psalm. 68, 8. — * Psalm. 111, 9. — * II. ad Corinth. 11, 28. — 5 Ibidem, 1, 8. — 6 Numeri, 11, 14. — 7 II. ad Corinth. 4, 17. — 8 Psalm. — 115. 5. — 9 1. Corinth. 15, 53. Györeyyhájmsgye könyvsajtója — 37/1914.