A Győri Püspökség Körlevelei, 1914
Tartalomjegyzék
132 Damiano Avancini, Mödernismo ; ro- manzo. Milano 1913. Rafael Űribe Űribe, De cómo el libe- ralismo politico colombia.no no es pecado. Bogotá 1912. Theodor Wacker, Zentrum und kirchliche Autorität in opusculo: Gegen die Quertreiber. Essen 1914. Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedicta opera damnata atque proscripta, quocumque loco et quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis. Quibus sanctissimo Domino nostro Pio Pp. X per me infrascriptum Secretarium relatis, Sanctitas Sua Decretum probavit, et promulgari praecepit. In quorum fidem, etc. Datum Romae, die 3 Junii 1914. Fr. Card. Delia Volpe, Praefectus. L. f S. Thomas Esser, O. P., Secretorius. Jaurini, die 16. Julii 1914. Nr. 4966 Decretum seu Declaratio circa Indulgentiam .Toties Quoties* Crucifixis Adnexam. Supremae sacrae Congregationi S. Officii relatum est, sacerdotes quosdam consuevisse benedictione donare crucifixos, asserentes iisdem applicare plenariam Indulgentiam, toties a fidelibus lucrandam, quoties osculum alicui ex praefatis crucifixis infixerint: id vero apostolira auctoritate. Quum non sit de Romanae Ecclesiae consuetudine in facultatibus indulgentias applicandi quosdam limites discretionis excedere, ad mentem decreti S. Indulgentiarum Congregationis d. d. 10. Augusti, anno 1899. in quo aliquot exhibentur regulae, »quibus prae oculis habitis. nedum locorum Ordinariis, sed et ipsis christifidelibus facilis aperiretur via ad dignoscendum quodnam sit ferendum indicium de aliquibus indulgentiis, quae passim in vulgus eduntur, dubiamque praescierunt authenticitatis notam«, visa est .asserta facultas aut mere dictitata, aut praepostera interpretatine accepta. Hisce considerationibus permoti Emi ac Rmi Patres Cardinales generales Inquisitores* feria IV, die 10. Junii, anno 1914, censuerunt esse de hac re Sanctissimum consulendum. Sanctitas porro Sua, in audientia, feria V subsequenti, die 11* Junii, eodem anno, R. P. D. sancti Officii Commissario impertita, mentem suam benigne aperire dignata est, et mandavit sequens expediri decretum: »Facultas benedicendi crucifixos cum indulgentiae plenariae applicatione, toties quoties nuncupatae, sive personaliter a Summo Pontifice, sive quomodocumque ab apostolica Sede, per tramitem cuiuslibet Officii vel personae obtenta, ita et non aliter est intelligenda, ut quicumque christifidelis in articulo mortis constitutus aliquem ex huiusmodi crucifixis benedictis, etiamsi illi non pertineat, osculatus fuerit, vel quomodocumque tetigerit, dommodo confessus ac sacra Communione refectus vel si id facere nequi vérit saltem contritus, Ssmum lesu nomen, ore, si potuerit, sin minus corde, devote invocaverit, et mortem tamquam peccati stipendium de manu Domini patienter susceperit, plenariam indulgentiam acquirere valeat. Contrariis quibuscumque non obstantibus«. D. Card. Ferrata, Secretorius. L. f S. Fr. Dom. M. Pasqua- ligo, 0. P., Comnt G. lis S. 0. Jaurini, die 16. Julii, 1914. Expostulatum est a sacra Rituum Congregatione utrum lux electrica, quemadmodum vetita est una cum candelis ex cera super altari iuxta declarationem seu decretumn. 4206 diei 22. Novembris 1907, Nr. 4967 Decretum de luce electrica super altari non adhibenda.