A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

Nr. 10083. Liber pro­hibitus. tenliarum relaxationes eidem Archisoda- litati a Sede Apostolica concessas sive in posterum concedendas, quae cum aliis communicari queant, similiter communi­care licite possint ac valeant. Haec conce­dimus largimur decernentes praesentes Lilteras firmas validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri at­que obtinere; iliisque ad quos spectant sive spectare poterunt, plenissime nunc et in postením suffragari, sicque rite indi­candum esse ac definiendum, irritumque et inane fieri, si secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive igno­ranter attentari contigerit. Non obstanti­bus contrariis quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XXVIII. Aprilis MCMXIII., Pontificalus Nostri anno de­cimo. — L. f S. — R. Card. Merry Del Val, a Secretis Status. Jaurini, die 1-a Decembris 1913. Sacra Congregatio eminentissimorum ac reverendissimorum sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a sanctissimo Do­mino nostro Pio Papa X. sanctaque Sede apostolica Indici librorum pravae doctri­nae, eorumdemque proscriptioni, expur­gationi ac permissioni in universa Chri­stiana republica praepositorum et delega­torum. de peculiari Ssmi D. N. Pii Papae X. mandato damnavit et damnat, pro­scripsit proscribitque, atque in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat opus insriptum: Antonietta Giacomelli, Per la riscossa Christiana. Milano, 1913. Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedictum opus damnatum atque proscriptum, quocumque loco et 162 quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut editum legere vel retinere au­deat, sub poenis in Indice librorum veti­torum indiciis. — Datum Romae, die 13. Novembris 1913. — L. + S. — Fr. Card. Delta Volpe, Praefectus. Thomas Esser, O. P., Secretarius. Jaurini, die 1-a Decembris 1913. SS. Caes. et Regia Apostolica Maie- stas vigore altissimae die 15-a mensis No­vembris a. c. emanatae resolutionis in Ven. Capitulo Cathedralis Ecclesiae Jau- rinensis, erga propositionem meam hu­millimam, Ludovico Szely Protonotario Apostolico et Praeposito Pápoczensi in hoc stallo desiderio suo conformiter re­licto, promotionem gradualem P. T. DD. Canonicorum: Adolphi Braun Praepositi S. Adalberti E. M. de Monte Jaurino ad stalum Canonici Custodis, Alexandri Giesswein Archi-Diaconi Cathedralis ad stallum Praepositi S. Adalberti E. M. de Monte Jaurino, Ludo vici Balics Archi- Diaconi Soproniensis ad stallum Archi- Diaconi Cathedralis, Antonii Ruschek Archi-Diaconi Mosoniensis ad stallum Archi-Diaconi Soproniensis, Stephani Sinkó Archi-Diaconi Locsmándensis ad stallum Archi-Diaconi Mosoniensis, Vin- centii Bedv Archi-Diaconi Rabensis ad stallum Archi-Diaconi Locsmándensis, Ignatii Molnár Archi-Diaconi Comarom- ensis ad stallum Archi-Diaconi Rabensis, Georgii Kollv Archi-Diaconi Papensis ad stallum Archi-Diaconi Comaromensis, Ladislai Zalka Canonici Scholastici ad stallum Archi-Diaconi Papensis benig­nissime ratihabendo, ad sic vacans red­ditum stallum Canonici Scholastici Rmum Dominum Carolum Várits, Praepositum S. Stephani Reg. et S. Rhadegundis Reg. Nr. 10084. Promotio­nes gradu- les et no­minatio novi Cano­nici in Capitulo Cathe- drali.

Next

/
Oldalképek
Tartalom