A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

91 Nr. 4665 Christiana Salutatio sub Invo­catione Divini lesu No­minis Am­pliori In­dulgentia Ditatur. Etsi pervetusta piissima consuetudo, inter Christianos plurimis in locis invecta, sese invicem salutandi sub Ssmmi lesu Nominis invocatione, qua nimirum alter dicit: Laudetur Iesus Christus, alter vero respondet: Arnen vel In saecula, aut similiter, iamdiu apostolicae Sedis favo­rem adepta sit, et Indulgentia quinqua­ginta dierum per Summos Pontifices ditata; ut tam frugifera praxis impensiori studio, ubi viget teneatur, ubi autem obsolevit restituatur, alibi demum large propagetur; Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, precibus Sibi, occasione sextodecimo recurrentium saecularium so- lemnium a pace Ecclesiae donata, porre­ctis benigne annuens, Indulgentiam centum dierum, defunctis quoque adplicabilem, a singulis christifidelibus quoties uti supra se invicem salutaverint lucrandam, largiri dignatus est. Praesenti in perpetuum va­lituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. M. Card. Rampolla. L. f S. f D. Ar- chiep. Seleucien., Ads. S. 0. Jaurini, die 10-a Junii 1913. Nr. 4666 Augentür et Exten­duntur Indulgen­tiae pro Quadam Laude SS.mi Sacra­menti. Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, per facultates infrascripto Cardi­nali S. Officii Secretario specialiter tribu­tas, benigne concedere dignatus est, ut christifideles, qui laudes et gratiarum ac­tiones erga D. N. I. C. in Ssmo Eucha­ristiae Sacramento impendunt, jaculatoria prece quae sic sonat: Laudetur et ado­retur in aeternum sanctissimum Sacra­mentum, vel quae in authentica sylloge Indulgentiarum invenitur his verbis ex­pressa : Sia lodato e ringraziato ogni momento il santissimo e divinissimo Sacramento, ampliori spiritualium favo­rum emolumento gaudere valeant, quam antea frui poterant alteram recitantes; vi­delicet: Indulgentia trecentorum dierum, defunctorum animabus etiam adplicabili, quoties dictam alterutram precem corde saltem contrito recitaverint; plenaria vero, defunctis similiter adplicabili, quatenus per integrum mensem eandem quotidie elicere consueverint, si insuper confessi ad sac­ram Synaxim accesserint et ad mentem Summi Pontificis oraverint. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis non obstantibus quibuscumque. M. Card. Rampolla. L. f S. t D. Archiep. Seleucien., Ads. S. 0. Jaurini, die 10-a Junii 1913. Sacra Congregatio eminentissimorum ac reverendissimorum sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a sanctissimo Do­mino nostro Pio Pp. X. sanctaque Sede apostolica Indici librorum pravae doctri­nae, eorumdemque proscriptioni, expur­gationi ac permissioni in universa Chri­stiana republica praepositorum et delega­torum, habita in palatio apostolico Vati­cano die 5. Maii 1913. damnavit et dam­Nr. 4667 Libri prohibiti.

Next

/
Oldalképek
Tartalom