A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

50 Nr. 3375 Jubilaeum in memo­riam Pacis a Constan­tino Magno Ecclesiae datae. Ad stationes vero: Magyarkeresztur, Szil, Bágyog, Csorna et Egyházaskesző veniam ipsis diebus Confirmationis circa horam 8 antemeridianam directe ad aedes parochiales; Divina autem facturus in Ec­clesias pergens ritualiter deducar et reci­piar. Sacrae functiones ubique hora 8 V« antemeridiana incipient. In stationibus Tata, Tatabánya, Kapu­vár et Csorna pro commoditate fidelium auxilio erit Ilim. D. Ernestus Kutrovátz consecr. Episcopus Marcianensis, Custos et Canonicus E. C. J. Simulque declaro itinera haec occa­sione Confirmationis per me suscipienda pro visitationibus Ecclesiarum esse ha­benda, quapropter DD. Curati velint po­pulum fidelem praevie de tenore Brevis Apostoliéi de lucrandis prima vice Eccle­siarum visitandarum indulgentiis (Cire. 1902. Nr. IV. pag. 29.) instruere. Receptio mea ritu fiet hucadusque in alma Dioecesi nostra consueto et a prae­scripto in Rituali haud divergenti. Si quae interim mutationes, exceptio- nesve contigerint, DD. Curati respectivi de his certiores reddentur. Jaurini, die 5-a Aprilis 1913. PIUS PP. X. Universis Christifideli- bus has Nostras litteras inspecturis salu­tem et Apostolicam Benedictionem. — Magni faustique eventus commemoratio, quo sedecim abhinc saeculis pax tandem Ecclesiae concessa fuit, dum omnes catho­licas gentes summa afficit laetitia, eisque pietatis opera suadet, Nos movet impri­mis ad caelestium munerum thesauros aperiendos, ut ex huiusmodi solemnitate lecti uberesque fructus in Domino perci­piantur. Par enim atque item peroportu- num videtur, Edictum a Constantino Magno Imperatore Mediolani promulgatum con­celebrare, quod prope secutum est victo­riam contra Maxentium, gloriosa Crucis vexillo partam, et saevis in Christianos vexationibus finem faciens, illos in eam libertatem vindicavit, cuius pretium divini Redemptoris et Martyrum sanguis fuit. Tum demum militans Ecclesia primum ex iis triumphis egit, qui qualibet eius aetate omnignas insectationes perpetuo subsequuntur, atque ex eo die potiora semper in humani generis societatem contulit beneficia. Nam homines supersti­tioso idolorum cultu paulatim relicto, tum legibus, tum moribus institutisque Chris­tianam vitae rationem magis ac magis amplexi sunt, atque ita factum est, ut iu- stitia simul et caritas in terris florerent. Consentaneum igitur esse ducimus, hac felici occasione, qua tam egregium factum recolitur, Deum, Virginem eius Genitricem et reliquos Caelites, Apostolos praesertim, etiam atque etiam adprecari, ut populi universi decus et honorem Ecclesiae instau­rantes, ad tantae matris gremium confu­giant, errores, quibus inconsulti fidei ini­mici eius claritati tenebras obducere ni­tuntur, pro viribus depellant, Romanum Pontificem summa observantia colant, in catholica denique religione omnium rerum praesidium et columen fidenti animo intue­antur. Tum Sperare licebit, homines oculis ad Crucem denuo fixis, in hoc salutari signo et Christiani nominis osores et effrae- natas cordis cupiditates omnino devicturos. Verum quo humiles preces, in catholico orbe hac saeculari solemnitate adhibendae, spirituali fidelium bono satius cumulentur, eas Plenaria Indulgentia in forma Iubilaei locupletandas censuimus, omnes Ecclesiae filios vehementer hortantes, ut Nostris suas quoque supplicationes pietatisque offi­cia coniungant, et hac eis oblata Iubilaei

Next

/
Oldalképek
Tartalom