A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

25 Nr. 1506 Epistola Encyclica de conso­ciationi­bus opifi­cum catholicis et mixta. i Singulari quadam caritate benevolen­tiae erga Germaniae catholicos, qui, huic . apostolicae Sedi summa fide atque obse­quio devincti, generose ac fortiter conten­dere pro Ecclesia consueverunt, impulsi sumus, venerabiles fratres, omne studium curamque convertere ad eam excutiendam controversiam, quae inter eos est, de con­sociationibus opificum: de qua quidem controversia jam pluries Nos proximis annis cum plerique vestrum tum pruden­tes et graves viri utriusque partis edo­cuerant. Atque eo studiosius incubuimus ad rem, quia pro apostolici officii con­scientia intelligimus sacrosanctum Nostrum esse munus eniti et efficere, ut doctrinam catholicam hi Nobis, dilecti filii sinceram et integram servent, nec ullo pacto sinere, ut ipsa eorum Fides periclitetur. Nisi enim mature excitentur ad vigilandum, patet periculum eis esse, ne paullatim et quasi imprudenter in vago quodam nec definito genere Christianae religionis acquiescant, quae interconfessionalis dici solet et cum inani communitatis Christianae commen­datione diffunditur, cum tamen manifesto nihil ea sit praedicationi Jesu Christi magis contrarium. Accedit quod, cum maxime Nobis in optatis sit catholicorum fovere et firmare concordiam, amoveri quaslibet volumus causas dissensionum, quae, bo­norum vires distrahendo, non possunt, nisi adversariis Religionis, prodesse, quin: etiam cupimus optamusque, ut cum ipsis civibus a professione catholica alienis nostri eam pacem colant, sine qua nec disciplina societatis humanae nec prospe­ritas civitatis queat consistere. — Quam­vis autem, ut diximus, statum hujus cau­sae haberemus cognitum, tamen placuit, antequam eam dijudicaremus, uniuscujus­que vestrum, venerabiles fratres exquirere sententiam: vosque rogantibus Nobis ea quidem diligentia ac sollicitudi singuli respondistis, quae gravitati quaestionis erat consentanea. Itaque primo loco edicimus catholi­corum omnium officium esse et quidem in consuetudine vitae tum privata tum communi et publica sancte inviolateque servandum, tenere firmiter profiterique non timide Christianae veritatis principia. Eccle­siae catholicae magisterio tradita, ea prae­sertim quae Decessor Noster sapientissime in encyclicis Litteris Rerum novarum ex- possuit; quaeque maxime et episcopos Borussiae, qui anno MCM Fuldam con­venerant, in suis consultis secutos esse scimus, et vosmet ipsos, rescribentes, No­bis quid de hac quaestione sentiretis, sum- matim complexos esse videmus. Videlicet quidquid homo Christianus agat, etiam in ordine rerum terrenarum, non ei licere bona negligere quae sunt supra naturam, immo oportere, ad sum­mum bonum, tamquam ad ultimum finem, ex Christianae sapientiae praescriptis, omnia dirigat: omnes autem actiones ejus, qua­tenus bonae aut malae sunt in genere morum id est cum jure naturali et divino congruunt aut discrepant, judicio et juris­dictioni Ecclesiae subesse. — Quicumque

Next

/
Oldalképek
Tartalom