A Győri Püspökség Körlevelei, 1913

Tartalomjegyzék

113 Nr. 5883 Libri prohibiti. Porro re mature considerata, Emmi huius sacrae Congregationis Patres in plenario conventu diei 10. Aprilis 1913. ad proposita dubia responderunt: Ad I. affirmative; ad II. si agatur de facul­tate concedenda per modum actus tran­seuntis, affirmative; aliter, negative. Ssmmus autem D. N. Papa in audi­entia diei 2. Maii 1913. resolutionem Emmorum Patrum ratam habere et con­firmare dignatus est publicique iuris fieri iussit. Romae, ex aedibus sacrae Congrega­tionis Consistorialis, die 20. Junii 1913. L. f S. — C. Card. De Lai, Secretarius. Joannes Baptista Rosa, Substitutus. Jaurini, die 15. Julii 1913. Sacra Congregatio eminentissimorum ac reverendissimorum sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a sanctissimo Do­mino nostro Pio Pp. X. sanctaque Sede apostolica Indici librorum pravae doctri­nae, eorumdemque proscriptioni, expur­gationi ac permissioni in universa Chri­stiana republica praepositorum et delega­torum, habita in palatio apostolico Vati­cano die 16. Junii 1913., damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, atque in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera: Luigi Renzetti, Lotte umane; romanzo di vita russa. Roma, 1911. Sebastian Merkte, Vergangenheit und Gegenwart der katholisch-theologischen Fakultäten („ Akademische Rundschau11, Leipzig, Oct. et Nov. 1912.). L. Laberthonniére, Sur le chemin de catholicisme. Paris, 1913. — Le témoignage des martyrs. Ibid., 1912. Stéphen Coubé, Ames juives. Paris, s. a. M. D. Petre, Autobiography and life of George Tyrrell. London, 1912. H. A. Van Dalsum, Er is geene tegenstelling tuschen de beginselen van de fransche Revolutie en die van hei Evangelie. ’S-Gravenhage, 1912. Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedicta opera damnata atque proscripta, quocumque loco et quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis. Quibus sanctissimo Domino nostro Pio Pp. X. per me infrascriptum Secre­tarium relatis, Sanctitas Sua Decretum probavit, et promulgari praecepit. In quo­rum fidem, etc. Datum Romae, die 17. Junii 1913. L. f S. Fr. Card. Delia Volpe, Praefectus. Thomas Esser, O. P., Secretarius. Jaurini, die 15. Julii 1913. Proposita nuper est huic sacrae Poe- nitentiariae quaestio: „An Jubilaeum in­dictum litteris apostolicis Magni faustique eventus, datis die 8. Martii huius anni, pluries acquiri possit, si iniuncta opera repetantur.“ Re mature perpensa, eadem sacra Poe- nitentiaria, de mandato Ssmmi D. N. Pii Papae X., ad quaesitum propositum re­spondendum esse decrevit, prout alias, occasione praecedentium iubilaeorum, de­claratum est, nempe: Praedictum Jubilaeum, quoad plena­riam indulgentiam, bis aut pluries acquiri posse, iniuncta opera bis aut pluries ite­rando ; semel vero, idest prima tantum vice, quoad ceteros favores, nempe abso­lutiones a censuris et a casibus reserva­• tis, commutationes aut dispensationes. Datum Romae in sacra Poenitentiaria; > > i t­• ■ ",1 i i Nr. 5884 Declaratio circa Jubi­laeum. (.

Next

/
Oldalképek
Tartalom