A Győri Püspökség Körlevelei, 1912

Tartalomjegyzék

94 Attenta itaque hodierna itinerum fa­cilitate, visum est non solum praeteri­tas de hac re dispositiones confirmare, sed etiam haec quae sequuntur statuere: I. Ordinarii in sua dioecesi nullum orientalem admittant pecuniae collecto­rem cuiusvis Ordinis vel dignitatis ecc­lesiasticae, etiamsi exhibeat authentica documenta quolibet idiomate exarata et sigillis munita, nisi authenticum ac re­cens praebeat Rescriptum Sacrae huius Congregationis, quo facultas eidem fit, tum a propria dioecesi discedendi, tum eleemosynas colligendi. II. Quod si, neglectis hisce Apostoli- cae Sedis mandatis, aliquis Orientalis ecc­lesiasticus vir, etiamsi commendatitiis Praelati sui literis munitus, Europam, Americani vel alias peragret regiones ad eleemosynas colligendas, Ordinarius loci in quo versatur, eumdem moneat de ve­tita emendicatione, eumque non admit­tat ad Missae celebrationem nec aliorum ecclesiasticorum munerum exercitium. III. Si autem pervicacem se prodat Ordinarius, etiam per publicas ephemeri­des, clerum et fideles moneat huiusmodi pecuniae quaestus ut illicitos et reproba­tos habendos esse. 1 IV. Demum, si aliquod dubium oria­tur, Ordinarii ad hanc Sacram Congrega­tionem referant, quae opportune provi­debit. Contrariis quibuscumque minime obstantibus. Datum Romae ex Aedibus S. Congre­gationis de Propaganda Fide pro Negotiis Ritus Orientalis die 1 Ianuarii Anni 1912. Fr. H. M. Card. Gotti, Praefectus. Hiero­nymus Rolleri, a Secretis. Jaurini, die 15-a Julii 1912. Rssmus D. Casparus Kiss Canonicus E. C. J. honorarius, S. Sedis Consistoria- lis Assessor, V. A. Diaconus districtus Magyaróvárensis let Parochus in Rajka die 23-a mensis Junii 1912., anno aetatis suae 58-0, sacerdotii vero 34-o post bre­vem infirmitatem obdormivit in Domino. Animam fratris denati, ut lucem aeter­nam consequi mereatur, consuetis ad aram precibus commendo. Beneficium parochiale Rajkaense, quod vivus tenebat, concursui publico usque diem 15-am mensis Augusti ia. c. dura­turo expono. Competere volentes habili­tate canonica praeditos invio, ut recursus suos Serenissimo Domino Friderico Ar- chiduci patrono inscribendos eousque hor- exhibeant. Jaurini, die 15-a Julii 1912. Beneficium parochiale Szikra per re- signationem R. D. Pauli Gareisz parochi de iure et facto vacans est redditum. Pro hocce beneficio praesentibus concursum publicum indico usque ad finem mensis Augusti a. c. duraturum. Competituros habilitate prosynodali praeditos invio, ut recursus suos Celsissimo Domino Dri Ni­colao ie Principibus Esterházy de Ga- lántha et Fraknó tamquam patrono in­scribendos eousque mihi exhibeant. Jaurini, die 15-a Julii 1912. Beneficium parochiale Borbolya obitu R. D. Vendelini Kurcsy parochi de iure et facto vacans redditum praesentibus concursui publico usque ad finem mensis Augusti a. 1. duraturo denuo expono, competere volentes habilitate canonica provisos inviando, ut recursus suos Cel­sissimo Domino Dri Nicolao e Principi­bus Esterházy de Galántha et Fraknó ; Nr. 4569 Obitus Caspari ' Kiss et concursus pro bene­ficio paro- chiali in Rajka. ' ú Nr. 4570 Concursus pro bene­ficio paro- chiali in Szikra. Nr. 4571 Concursus pro bene­ficio paro- chiali in Borbolya.

Next

/
Oldalképek
Tartalom