A Győri Püspökség Körlevelei, 1912
Tartalomjegyzék
6 licet insigne improbitatis monumentum, quo id non dubie contenditur, divellere a complexu Ecclesiae Romanae Lusitaniam, in eaque sensim omne catholicae professionis delere vestigium. Itaque revocamus hic et confirmamus omnia quae per En- cyclicas eas Litteras ad Episcopos universos datas ediximus: futurum vero speramus, ut Lusitana gens, cujus vetus et nobilis laus est deditissimam esse Ecclesiae, obsistat victrix conatis hominum, qui, nativam omnem libertatem opprimentes, perniciem patriae caeco impetu moliuntur. Illud autem spem Nobis auget simulque consolationi est, quod videmus sacrorum Antistites Clerumque Lusitaniae, praeeunte omnibus Patriarcha dignissimo, summe cohaerere cum hac Apostolica Sede: eousque potius, quam suo desint muneri officiique religionem violent, spoliationes, contumelias, carceres, denique detrimenta omne genus obire, costantia mirabili. lam vero, dum inimica vis, mores et instituta Christiana subruendo, homines ac civitates in exitium impellit; dum pestis Modernistica, fucata colore scientiae, serpit callide, virusque Naturalismi mentibus instillando, quasi quodam gelu contrahit animos, interea benignitas admiranda est miserentis Dei, qui devios revocare ad frugem parat, novo excitato quasi incendio Christianae caritatis. Sane non est quod desperemus de salute communi, cum studia catholicorum in Sanctissimam Eucharistiam tantopere ubique gentium inflammari cernimus. Innumerabiles iam ex utroque sexu sunt homines, iique non adulti modo, sed adulescentuli etiam et pueri, qui cum Sacramentum augustum assidue colunt piis- simeque diligunt, tum de ipso frequenter, non sine praeclaro fidei et virtutum ceterarum fructu, participant. Mirum quantum eodem conferunt conventus illi Eucharistici, quos catholici homines quotannis ex Coloniensem et Londinensem et Maria- nopolitanum, splendidissime actos uber- rimoque exitu, is qui proximo tempore habitus est Matriti, non minus exstitit et ad splendorem et ad utilitatem memorabilis. Scilicet ea res agebatur, in qua non deceret Hispaniam catholicam cuiquam interiorem esse excitatis igitur omnium animis in liberam et ardentem professionem traditae a majoribus fidei, visa est per eos dies gens Hispanica universa se supplicem ad pedes Jesu Christi mystice latentis abiicere. Aderant quotquot sunt civitatis ordines, ab imis ad summos, frequentia maxima : elucebat autem omnibus exemplo ipse cum augusta Domo Rex Catholicus. Is quidem et voce et factis publicum mansurumque edidit pietatis documentum : sed hoc ipso et laudes sibi comparavit bonorum omnium, et causam dedit civibus, quare studiosius eum colerent et observarent. Quid igitur in rebus religiosis vere sentiat Hispania, hic tam aperte ab ea declaratum est, ut nihil possit esse manifestius. Nempe affirmatissime testata est, non se nomine et professione tenus, at sincere et funditus esse catholicam, constanterque hanc fidem velle retinere. Itaque si quid ipsa anhelat, non illud profecto anhelare dicenda est et cupere, ut nefastae condantur leges, quae Religionis instituta, Ecclesiaeque praerogagativas et jura offendant; sed omnino hoc, ut integra conserventur vetustae necessitudinis vincula, quibus cum Sede Apostolica conjungitur. Respiciat Deus, precamur, benignus nationem nobis carissimam, et avertat mala, quae ad tranquilitatem fortunamque ejus labefactandam appetere videntur. Jaurini die 1. Februarii 1912.