A Győri Püspökség Körlevelei, 1912

Tartalomjegyzék

60 »Beatissime Pater! Card. Archiepisco- pus Strigoniensis i nomine etiam Episco­porum Regni Ungarici Sanctitati Vestrae humiliter exponit: Facultas, quam per Rescriptum S. Congregationis Concilii diei 11. Januarii 1909. impetravit, nempe extendendi ad exercitum Hungaricum defendendae pa­triae et defensores legum financialium indultum quoad abstinentiam concessum exercitui communi Austriaco-Hungarico, iam expiravit. Etenim petita extensio data fuit citato induito perdurante: hoc autem in favorem exercitus communis Austriaco- Hungarici iuxta breve diei 18. Decembris 1891. 'concessum fuit Vicario Castrensi, Episcopo Colomanno Belopotoczky du­rante cius munere. Cum autem praefatus Vicarius Castrensis muneri suo abdicavit, valor prioris < indulti pariter expiravit. In favorem ergo subditorum catholi­corum exercitus Hungarici defendendae patriae et defensorum legum financialium iterum humillime praefatus Card. Archi- cpiscopus deprecatur S. V. ut dignetur be­nignissime concedere ut iisdem liceat car­nibus vesci omnibus diebus abstinentiae et ieiunii exceptis solummodo Vigilia Na­tivitatis et feria VI. in Parasceve, ita ta­men, ut omnibus diebus abstinentialibus Quadragesimae et diebus ieiunialibus et simul abstinentialibus per annum non li­ceat in eadem comestione carnes cum pi­scibus miscere. Liceat porro iisdem respectu ad one­rosum eorumdem servitium omnibus die­bus ieiunialibus et abstinentialibus plu­ries in die satiari. Liceat demum omnibus ad familiam eorum pertinentibus eadem dispensatione uti, excepto tamen quod diebus ieiuniali­bus ad unam satietatem servandam obli­gentur. Die 1. Februarii 1912. S. Congr. Con­cilii Tridentini Interpres, auctoritate Ssmi Domini Nostri Pii P. P. X. attentis expo­sitis, benigne tribuit Cardinali Archiepi- scopo Strigonien. Oratori facultates in- dulgendi et dispensandi juxta petita per quinquennium servata in reliquis forma Rescr. praecedenti. — L. S. — C. Card. Gennari, Praef., O. Giorgi, Secrius.« Fundamento igitur hujus rescripti in- dulgeo et dispenso in disciplina jejunii ac abstinentiae ad quinquennium cum sub­ditis catholicis exercitus Hungarici de­fendendae patriae et defensorum legum financialium ita: ut 1. carnibus vesci valeant omnibus diebus abstinentiae ac jejunii, exceptis solummodo Vigilia Nativitatis Domini Nostri et Feria VI. in Parasceve ita ta­men, ut omnibus diebus abstinentialibus Quadragesimae et diebus jejunialibus et simul abstinentialibus per annum non li­ceat in eadem comestione carnes cum pi­scibus miscere; ut 2. liceat iisdem respe­ctu ad onerosum eorundem servitium om­nibus diebus jejunialibus et abstinentiali­bus pluries in die satiari; ut 3. liceat om­nibus ad familias eorundem pertinenti­bus eadem dispensatione uti excepto ta­men, quod diebus jejunialibus ad unicam satietatem servandam obligentur. Haec ad notitiam Illustritatis Vestrae perferens profunda cum veneratione per­sisto Budapestini, die 22. Februarii 1912. humillimus frater in Xto Claudius Card. Vas zary, Princeps Primas Hungáriáé, Archiepiscopus Strigoniensis. Jaurini, die 1-a Aprilis 1912. Az Országos Katholikus Szövetség — Budapest, IV., Ferenciek-tere 7., III. L., I. cm, 8. Rómába nagyszabású orszá­2449. sz, Római zarándok­lat aján­lása.

Next

/
Oldalképek
Tartalom