A Győri Püspökség Körlevelei, 1911
Tartalomjegyzék
33 bentibus reproducendi editionem typicam Vaticanam clare significabat hanc solam «ditionem ab Apostolica Sede esse approbatam atque praescriptam pro usu cantus gregoriani, una cum subsequentibus editionibus eidem plane conformibus; ceteras- <pie editiones ritmicas nuncupatas ob signa adjuncta, habendas tantum toleratas; atque hoc sensu esse intelligendum decretum latum die 14. Februarii 1906. Quae quum ita sint, ut removeantur abusus existentes et praecludatur via tum enunciatis tum aliis quae facile irrepere possent, Sacra eadem Congregatio sequentia decernere atque enucleatius declarare voluit: I. Editionem Vaticanam de libris liturgicis gregorianis, prouti evulgata fuit Auctoritate Apostolica, cum suis notulis traditionalibus et cum regulis Graduali Romano praefixis, satis superque continere, quae ad rectam cantus liturgici executio- nem conferunt. II. Reproductiones eiusdem editionis typicae, quae praeseferunt signa superinducta, ritmica dicta, per abusum vocari editiones ritmicas, atque uti tales haud fuisse approbatas, sed tantum precario toleratas: hanc vero tolerantiam, attentis rerum adiunctis, amplius non admitti, nisi pro solis editionibus iam factis, Gradualis et Officii Defunctorum, ideoque nullatenus extendi sive ad editiones cum notulis gregorianis sive ad transumpta cum eisdem notulis Antiphonarii et aliorum quorumcumque librorum cantum liturgicum continentium, quae ad normam Motus Proprii die 25. Aprilis 1904. et Decretorum hujus S. R. C., tum pro universali Ecclesia, tum pro singulis Dioecesibus vel Congregationibus adhuc instauranda sunt et evulganda. III. Rmis Ordinariis locorum ac Superioribus Ordinum seu Congregationum interim licere editiones precario a S. Sede toleratas permittere intra limites propriae jurisdictionis, quin tamen ipsi eas in locis sibi subjectis praecipere, atque usum editionis adprobatae inhibere valeant. — Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 25. Januarii 1911. — Fr. S. Card. Martinéin, Praefectus, -j- Petrus La Fontaine, Episc. Charystien., Secretarius. Jaurini, die 9-a Maii 1911. Decretum. Die 15 Decembris 1910. SSmus N. D. Pius divina Providentia PP. X. in Audentia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, preces a nonnullis Tertiariorum Sodalitatum Moderatoribus pluries porrectas benigne excipiens, quo facilius Tertiarii ex utroque sexu, cuiuscumque Ordinis, iis non exceptis, quo vitam communem agunt, diebus statutis generalem Absolutionem seu Papalem Benedictionem recipere valeant, clementer indulsit, ut quoties ipsi ad hunc finem una simul convenerint, et Sacerdos, cuius est illam impertiri, quacumque ex causa, abfuerit, eamdem Absolutionem seu Benedictionem accipere possint a quolibet Sacerdote, sive saeculari, sive regulari, qui ad sacramentales confessiones audiendas sit approbatus. Praesenti in perpetuum valituro. Contrariis quibuscumque non obstantibus. — Aloisius Giambene, Substitutus pro Indulgentiis. Jaurini, die 9-a Maii 1911. Nr. 2565. De absolutione seu benedictione 1 apali ertiariis accipienda a quolibet sacerdote.