A Győri Püspökség Körlevelei, 1911

Tartalomjegyzék

no IV. Sicubi aliquod festum ex enumeratis legitime sit abolitum vel transla­tum, nihil inconsulta Sede Apostolica innovetur. Si qua vero in natione vel regione aliquod ex abrogatis festis Episcopi conservandum censuerint, Sanctae Sedi rem deferant. V. Quod si in aliquod ex festis quae servata volumus, dies incidat absti­nentiae vel jejunio consecratus, ab utroque dispensamus; eamdemque dispensationem etiam pro Patronorum festis, hac Nostra lege abolitis, concedimus, si tamen sole- mniter et cum magno populi concursu ea celebrari contingat. Novum Apostolicae sollicitudinis argumentum hujusmodi praebentes, spem Nos certam fovemus, fideles universos iis etiam diebus, quos nunc de numero festi­vitatum praecepto obstrictarum expungimus, suam in Deum pietatem et in Sanctos venerationem, non minus quam antea, fore testaturos, ceterisque diebus festis, qui in Ecclesia servandi supersunt diligentiore, quam antehac, studio observandum prae­ceptum curaturos. Contrariis quibusvis, licet speciali et individua mentione dignis, non ob­stantibus. — Datum Romae, apud S. Petrum, die 2. mensis Julii MCMXI, Ponti­ficatus Nostri anno octavo. PIVS PP. X. Jaurini, die 1. Novembris 1911. Nr. 6086. Decisiones S. Rit. Congr. quoad Motu proprio de diebus festis. S. Congregatio Rituum. I. Urbis et Orbis. Evulgato Motu Proprio Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae X De diebus festis, diei 2 Iulii vertentis anni, nonnulli Sacrorum Antistites, ne accidat, ut dies Octava S. Ioseph, in Dominicis privilegiatis Quadragesimae occurrens, nullam in Officio et Missa commemorationem accipiat, et Officium dierum infra Octavam, Tempore Passionis adveniente, saepius omitti debeat, ab Ipso Sanctissimo Nostro instantissime petierunt, ut ad augendum cultum erga S. Ioseph, Ecclesiae Universalis Patronum, Festum Eius die 19 Martii sine feriatione et sine Octava recolatur; Festum vero Patrocinii Eiusdem iuribus et privilegiis omnibus, quae Patronis princi­palibus competunt, augeatur, et sub ritu duplici primae classis cum Octava celebretur, prout iam in aliquibus locis et institutis recoli legitime consuevit; eo vel magis quod Tempus Paschale aptius recolendae solemnitati conveniat, et Festum idem in Domi­nica III. post Pascha numquam impediri valeat. Item Rmi Episcopi, quoad Solemnitatem Sanctissimi Corporis Christi ab Eodem Sanctissimo Domino Nostro humillimis precibus postularunt, quod, remanente Feria V post Dominicam Ssmae Trinitatis Eius Festo absque tamen feriatione externa Solemnitas ad insequentem Dominicam transferatur. Sanctissimus Dominus Noster, referente infrascripto Sacrorum Rituum Congre­gationis Secretario, audito Commissionis Liturgicae suffragio, huiusmodi votis clementer deferens, firmo remanente Motu Proprio quoad reliqua Festa, statuit et decrevit: I. Festum Natale S. Ioseph, die 19 Martii, sine feriatione et sine Octava, sub ritu duplici primae classis recolatur, adhibito titulo: Commemoratio Solemnis S. Ioseph, B. M. V., Confessoris.

Next

/
Oldalképek
Tartalom