A Győri Püspökség Körlevelei, 1910

Tartalomjegyzék

57 Succurrere igitur huic indigentiae solerter intendebam. Hac quoque causa pulsante, quod proposui, uti scitis, incoeptum opus est. Erigitur novum seminarium, et in hoc complura (30) cubilia minora singulorum inhabitationi destinata, clero dioecesano in s. solitudinem recipiendo apta parantur. En unam ex praecipuis rationibus, ob quam cellae complures in nova hac aede fieri curantur. Egemus enim domo exercitiorum dioecesana, in qua apte et frequenter, abhinc forsan quotannis ordinarie agere clerus queat s. recollectionem. Et haec, quae hucusque defuit, nunc adornatur aedes, non soli clero juniori formando, sed presbyteris aeque, clero universo dioecesano, ut pro gratia, quae data est nobis, resuscitanda Dioecesis nostra domum exercitiorum ss. possideat. Venerabiles Fratres et Filii Dilectissimi, hanc meam intentionem vos — gratus hoc dico — perbene intelligentes benevolentiam et munificentiam non com­munem praestitistis et continuo ostenditis amplam conferentes summam, ut opus intentum perficiatur. Pignus dilectionis Vestrae munus hoc est erga seminarium, communem nostram matrem, quae nos aluit, et Christo ministros aptos formavit. Pignus item est aestimii in vobis exercitiorum, quae stipe collata procurare et pro­movere simul allaboratis. Gratias vobis rependo Venerabiles Fratres et Filii Dilectis­simi pro dilectione et liberalitate Vestra, aedemque hanc ulteriori vestrae charitati commendo. Hujus vero aedificii erectio et antiqui seminarii ad novos fines aptatio nunc, per decursum feriarum peragitur; deest itaque nobis locus aptus, quorsum adunari, et ss. exercitia subire anno hoc possimus. Aliorsum igitur vos nunc ablego, et petens hortor, ut quod ego ipse feci, domum societatis Jesu in Lainz visitans, idem facere hoc anno velitis, privatim curantes ss. exercitiis vacare, et domum quandam s. recollectionis visitantes medio hoc salubri uti. Quis enim nostrum est, qui non sibi timens' audiat ea, quae dicuntur Apoc. 2, 2. 3, 2.: »Scio opera tua . . . sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti. — Nomen habes, quod vivas et mortuus es, esto vigilans, non enim invenio opera tua plena.« Quodsi ergo remissa est pietas in devotione, aut deficit perfectio in munere, si perseverantia deest in labore, aut patientia in adversitate, si difficultas experitur in ferendo onere, vel taedium in exercenda virtute: resuscitemus gratiam, quae data est nobis, accedentes ad cor, quod ardet igne charitatis, adeuntes eum, qui innovat spiritum rectum in cordibus nostris, et laetificat juventutem nostram in ordine s. susceptam, quique vocat ad se ut reficiat nos, et dum petit ipse solitudinem invitat dicens: Venite seorsum et requiescite pusillum. Recollectionis s. domus notae vobis sunt plures, inter has commendare in specie possum: domum Lazaristarum in Budapest, IX. Gát-u. 6. domum Sociatatis Jesu in Budapest. VIII. Mária-u. 25. et domum ejusdem societatis in Lainz, (Wien, XIII/9. Lainzerstrasse 136.) ubi sequenti ordine ss. exercitia asservabuntur: Diebus Julii: 18—22, 25—29. » Augusti: i—5, 8—12, 22 — 26, 26—2/IX. » Septembris: 5—9, 12—16, 19—23, 26—30. » Octobris: 10—14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom