A Győri Püspökség Körlevelei, 1910

Tartalomjegyzék

125 quae denique specie nitet melius quam fructuum ubertate. Ea nempe omnia com­mentariis et academiis magis accommodata, dignitati atque amplitudini domus Dei minime congruunt. Sermones autem, seu conferentiae, quae propositam habent religionis tuitionem contra hostiles impugnationes, etsi quandoque necessarii, non omnium tamen humeris apti sunt, sed validioribus. Atque ipsis quidem oratoribus eximiis magna est adhibenda cautela, quod eiusmodi defensiones haberi non decet nisi ubi tempus aut locus aut audientium conditio eas necessario postulent, spesque adsit non fore fructu vacuas: cuius rei iudicium legitimum penes Ordinarios esse ambiget nemo. Oportet praeterea in sermonibus id genus probandi vis sacris doctri­nis multo plus quam humanae sapientiae verbis innitatur, omniaque nervose dicantur ac dilucide, ne forte mentibus auditorum haereant altius impressae falsae opiniones quam opposita vera, neve obiecta magis quam responsa percellant. Ante omnia vero illud cavendum, ne talium sermonum frequentia moralium concionum dignitatem deminuat ab usuve removeat, quasi hae inferiores ordinis essent ac minoris faciendae prae pugnaci illo dicendi genere, adeoque concionatorum et auditorum vulgo relin­quendae; quum contra verissimum sit conciones de moribus plerisque fidelibus esse maxime necessarias; dignitate vero contentiosis disceptationibus minime cedere; ita ut vel a praestantissimis oratoribus, coram quovis elegantiori frequentiorique coetu, saltem identidem summo cum studio essent habendae. Quod nisi fiat, multitudo fide­lium cogetur audire semper loquentem, de erroribus a quibus plerique ipsorum abhor­rent; nunquam de vitiis ac noxis, quibus eiusmodi auditoria prae ceteris inficiuntur.« 5.0 »Quod si vitiis haud vacat argumenti delectus, alia, eaque graviora etiam, querenda occurrunt si animum quis referat ad orationis speciem ac formam. Quae, prout egregie edisserit Aquinas, ut reapse sit lux mundi, tria debet habere praedicator verbi divini: primum est stabilitas, ut non deviet a veritate: secun­dum est claritas, ut non doceat cum obscuritate: tertium est utilitas, ut quae­rat Dei laudem et non suam.1 At vero forma hodierna dicendi saepenumero, non modo longe abest ab illa evangelica perspicuitate ac simplicitate quae iisdem deberet esse propria, sed tota posita est in verborum anfractibus atque abditis rebus, quae communem populi captum excedunt. Dolenda sane res ac prophetae deflenda verbis: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.2 Sed illud etiam mise­rius, quod saepe his concionibus deest illa species religionis, afflatus ille christianae pietatis, illa denique vis divina ac Sancti Spiritus virtus interius loquentis et ad bonum pie permoventis animos: qua sane vi ac virtute sacris praeconibus semper essent usurpanda Apostoli verba: Sermo meus, et praedicatio mea, non in persua­sibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.3 Iidem contra freti persuasibilibus humanae sapientiae verbis, vix aut ne vix qui­dem animum ad divina eloquia intendunt et ad Scripturas Sanctas, quae sacrae praedicationi potiores uberioresque recludunt latices, uti diserte docebat nuper San­ctissimus Dominus Leo XIII. hisce verbis gravissimis: »Haec propria et singularis Scriptuarum virtus, a divino afflatu Spiritus Sancti profecta, ea est quae oratori 1 Loc. cit. — * Thren. IV 4. - 3 I. Cor. II. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom