A Győri Püspökség Körlevelei, 1910

Tartalomjegyzék

edicebat: Eiusmodi apparitiones seu revelationes neque approbatas neque dam­natas ab Apostolica Sede fuisse, sed tantum permissas tamquam pie credendas fíde solum humana, iuxta traditionem quam ferunt, idoneis etiam testimoniis ac monumentis confirmatam.1 Hoc qui teneat, metu omni vacabit. Nam Apparitio­nis cuiusvis religio, prout factum ipsum spectat et relativa dicitur, conditionem semper habet implicitam de veritate facti: prout vero absoluta est, semper in veri­tate nititur, fertur enim in personas ipsas Sanctorum qui honorantur. Similiter de Reliquiis affirmandum. — Illud demum Consilio vigilantiae demandamus, ut ad socialia instituta itemque ad scripta quaevis de re sociali assidue ac diligenter adiiciant oculos, ne quid in illis modernismi lateat, sed Romanorum Pontificum praeceptionibus respondeant. VII. Haec quae praecepimus ne forte oblivioni dentur, volumus et man­damus ut singularum dioecesum Episcopi, anno exacto ab editione praesentium litterarum, postea vero tertio quoque anno, diligenti ac iurata enarratione referant ad Sedem Apostolicam de his quae hac Nostra Epistola decernuntur, itemque de doctrinis quae in clero vigent, praesertim autem in Seminariis ceterisque catholicis Institutis, iis non exceptis quae Ordinarii auctoritati non subsunt. Idipsum Modera­toribus generalibus ordinum religiosorum pro suis alumnis iniungimus. His, quae plane confirmamus omnia sub poena temeratae conscientiae adversus eos, qui dicto audientes esse renuerint, peculiaria quaedam adiicimus, quae ad sacrorum alumnos in Seminariis degentes et ad instituti religiosi tirones referuntur. — In Seminariis quidem oportet partes omnes institutiones eo tandem aliquando conspirent ut dignus tali nomine formetur sacerdos. Nec enim existimare licet, eiusmodi contubernia studiis dumtaxat aut pietati patere. Utraque re insti­tutio tota coalescit, suntque ipsa tamquam palaestrae ad sacram Christi militiam diuturna praeparatione fingendam. Ex iis igitur ut acies optime instructa prodeat, omnino sunt duae res necessariae, doctrina ad cultum mentis, virtus ad perfectio­nem animi. Altera postulat ut alumna sacrorum iuventus iis artibus apprimb erudia­tur quae cum studiis rerum divinarum arctiorem habent cognationem; altera singu­larem exigit virtutis constantiaeque praestantiam. Videant ergo moderatores disci­plinae ac pietatis, quam de se quisque spem iniiciant alumni, introspiciantque sin­gulorum quae sit indoles; utrum suo ingenio plus aequo indulgeant, aut spiritus profanos videantur sumere; sintne ad parendum dociles, in pietatem proni, de se non alte sentientes, disciplinae retinentes; rectone sibi fine proposito, an humanis ducti rationibus ad sacerdotii dignitatem contendant; utrum denique convenienti vitae sanctimonia doctrinaque polleant; aut certe, si quid horum desit, sincero promptoque animo conentur acquirere. Nec nimium difficultatis habet investigatio; siquidem virtutum, quas diximus, defectum cito produnt et religonis officia ficto animo persoluta, et servata metus causa, non conscientiae voce, disciplina. Quam qui servili timore retineat, aut animi levitate contemptuve frangat, is a spe sacer­dotii sancte fungendi abest quam longissime. Haud enim facile creditur, domesticae * * Deer. II. maii MDCCCLXXVII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom