A Győri Püspökség Körlevelei, 1910

Tartalomjegyzék

missa, prout supra diximus, approbationis formula adiectoque nomine censoris. — Extraordinariis tantum in adiunctis ac perquam raro, prudenti Episcopi arbitrio, censoris mentio intermitti poterit. — Auctoribus censoris nomen patebit nunquam, antequam hic faventem sententiam ediderit; ne quid molestiae censori exhibeatur vel dum scripta cognoscit, vel si editionem non probarit. — Censores e religiosorum familiis nunquam eligantur, nisi prius moderatoris provinciae secreto sententia audiatur: is autem de eligendi moribus, scientia et doctrinae integritate pro officii conscientia testabitur. — Religiosorum moderatores de gravissimo officio monemus numquam sinendi aliquid a suis subditis typis edi, nisi prius ipsorum et Ordinarii facultas intercesserit. — Postremum edicimus et declaramus, censoris titulum, quo quis ornatur, nihil valere prorsus nec unquam posse efferri ad privatas eiusdem opiniones firmandas. His universe dictis, nominatim servari diligentius praecipimus, quae articulo XLII. Constitutionis Officiorum in haec verba edicuntur: Viri e clero saeculari prohibentur quominus, absque praevia Ordinariorum venia, diaria vel folia periodica moderanda suscipiant. Qua si qui venia perniciose utantur, ea, moniti primum, priventur. Ad sacerdotes quod attinet, qui correspodentium vel collabora- torum nomine vulgo veniunt, quoniam frequentius evenit eos in ephemeridibus vel commentariis scripta edere modernismi labe infecta; videant Episcopi ne quid hi, contra quam siverint, moliantur, datamque potestatem, si oportet retractent. Idipsum ut religiosorum moderatores praestent gravissime admonemus: qui si negligentius agant, Ordinarii auctoritate Pontificis Maximi provideant. — Ephemerides et commen­taria, quae a catholicis scribuntur, quoad fieri possit, censorem designatum habeant. Huius officium erit folia singula vel libellos, postquam sint edita, integre attenteque perlegere: si quid dictum periculose fuerit, id in sequenti folio vel libello corrigendum iniungat. Eadem porro Episcopis facultas esto, etsi censor forte faverit. V. Congressus publicosque coetus iam supra memoravimus, utpote in quibus suas modernistáé opiniones tueri palam ac propagare student. — Sacerdotum con­ventus Episcopi in posterum haberi ne siverint, nisi rarissime. Quod si siverint, ea tantum lege sinent, ut nulla fiat rerum tractatio quae ad Episcopos Sedemve Apo- stolicam pertinent; ut nihil proponatur vel postuletur, quod sacrae potestatis occupa­tionem inferat; ut quidquid modernismum sápit quidquid presbyterianismum vel laicismum, de eo penitus sermo conticescat. — Coetibus eiusmodi, quos singulatim, scripto, aptaque tempestate permitti oportet, nullus ex alia dioecesi sacerdos intersit, nisi litteris sui Episcopi commendatus. — Omnibus autem sacerdotibus animo ne excidant, quae Leo XIII. gravissime commendavit: Sancta sit apud sacerdotes Antistitum suorum auctoritas: pro certo habeant sacerdotale munus nisi sub magisterio Episcoporum exerceatur, neque sanctum, nec satis utile, neque honestum futurum.1 VI. Sed enim, Venerabiles Fratres, quid iuverit iussa a Nobis praeceptio­nesque dari, si non haec rite constanterque serventur? Id ut feliciter pro votis cedat, 1 Litt. Encycl. ,Nobilissima*, VIII. febr. MDCCCLXXXIV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom