A Győri Püspökség Körlevelei, 1909
87 X. Ante editum decretum Ne temere diei II mensis Augusti anno MDCCCCVII De sponsalibus et matrimonio, satis iam fuerat eorum necessitati provisum, qui miserrime in concubinatu viventes iidemque in gravissimo mortis periculo constituti, impedimento aliquo matrimonium dirimente prohiberentur, quominus rite nuptias inirent. Nam per litteras S. Officii datas die XX mensis Februarii anno MDCCCLXXXVIII, et per sequutam declarationem die IX mensis Januarii anno MDCCCLXXXIX, facultas Ordinariis concedebatur, quae parochis etiam subdelegari habitualiter posset, dispensandi in iis adiunctis ab impedimentis quoque publicis matrimonium ecclesiastico iure dirimentibus, excepto sacro presbyteratus ordine et affinitate lineae rectae ex copula licita proveniente. Cum autem in art. VII praefati decreti Ne temere sancitum fuerit, »imminente mortis periculo, ubi parochus vel loci Ordinarius vel sacerdos ab alterutro delegatus haberi nequeat, ad consulendum conscientiae et (si casus ferat) legitima- tioni prolis, matrimonium contrahi valide et licite posse coram quolibet sacerdote et duobus testibus« ; Ordinarius Parmensis ac plerique aliorum locorum Ordinarii a S. Congregatione de disciplina Sacramentorum postularunt, ut etiam hoc in casu, animarum saluti consuleretur, si forte dirimens aliquod impedimentum obstaret, quominus matrimonium rite contraheretur. Re mature perpensa in Congregatione generali die VII mensis Maii anno MDCCCCIX, et relatis omnibus SSmo D, N. Pio divina providentia Papae X, in audientia habita ab infrascripto eiusdem S. Congregationis a secretis die IX mensis Maii anno MDCCCCIX, Sanctitas Sua, benigne excipiens votum Emorum Patrum, declarare dignata est ac decernere, quemlibet sacerdotem, qui ad normam art. VII decreti Ne temere imminente mortis periculo, ubi parochus vel loci Ordinarius vel sacerdos ab alterutro delegatus haberi nequeat, coram duobus testibus matrimonio adsistere valide ac licite potest, in iisdem rerum adiunctis dispensare quoque posse super impedimentis omnibus etiam publicis matrimonium iure ecclesiastico dirimentibus, exceptis sacro presbyteratus ordine et affinitate lineae rectae ex copula licita. Datum Romae ex aedibus eiusdem S. Congregationis, die XIV mensis Maii anno MDCCCCIX. D. Card. FERRATA, Praefectus. Ph. Giustini, a secretis. L, f S. Datum Jaurini die 25-a Augusti 1909. In plenariis comitiis a S. Congregatione de disciplina Sacramentorum habitis, die 18. mensis Iunii anno 1909. sequentia proposita fuerunt dirimenda dubia, nimirum : I. Num responsum S. Congregationis Concilii diei 28. Martii 1908. ad II.: »Exceptionem valere tantummodo pro natis Germania ibique matrimonium contraNr. 4946. De facultate dispensandi ab impedimentis matri monialibus imminente 1 mortis periculo. t 1 Nr. 4947. Romana et aliarum dubia circa decretum de sponsalibus et matrimonio.