A Győri Püspökség Körlevelei, 1907
Tartalomjegyzék
55 okmányunkat három eredeti példányban állítjuk ki: az egyházmegyei levéltár, a lövői plébániai irattár és a lövői birtokos kath. közönség részére. Hozzácsatoljuk ez okmányunkhoz a hivatkozott jegyzőkönyv hivatalos és hiteles másolatát a jóváhagyó záradék teljes szövegével. Isten szent áldása Velünk! — Győr, 1907. május hó 13-än. — Gróf Széchényi Miklós s. k, püspök. — (P. H.) — Kegyes parancsra: Bedy Vince dr. s. k., oldalkanonok, irodaigazgató. Győr, 1907. évi junius hó 10-én. Rme Domine, Decretum de quotidiana SS.mae Eucharistiae sumptione a S. Congr. Concilii, anno 1905. sub die 20. Decembris evulgatum,’ quanto piorum fidelium plausu et quam ingenti amimi gaudio sit exceptum, apprime testantur epistolae quamplurimae, quae ad hanc Apostolicam Sedem undique sunt delatae, ex quibus eruitur in pluribus locis hanc piam et saluberrimam praxim quotidianae Communionis suscipiendae uberes fructus edere coepisse, et in posterum uberiores quoque in christiano populo fore edituram. Et merito: siquidem refrigescente hominum pietate, procul dubio remedium nullum aliud efficacius excogitari potest, quo elan- guentia Christianorum corda ad Deum redamandum vividius excitentur, quam frequens et quotidianus ad sacram Synaxim accessus, in qua Ille sumitur, qui fons est ardentissimae charitatis. Quapropter Summus Pontifex, qui valde gavisus est de huiusmodi salutari fructu huc usque percepto, vehementer exoptans, ut ipse iugiter perseveret, imo maiora in dies incrementa suscipiat, mihi munus demandavit Amplitudinem tuam et totius Orbis Catholici sacrorum Antistites hortandi, ut coeptis insistentes omnem impendant operam, quo Christifideles frequentius, imo quotidie, sacram Eucharistiam sumant; hoc enim divino Convivio supernaturalis eorumdem vita indesinenter alitur et efflorescit. Ipse vero Beatissimus Pater ratus ad hunc optatum finem assequendum admodum conferre, si christiani populi assiduis precibus una simul effusis dulcissimam Deo vim inferant; in votis habet, ut quotannis, si fieri poterit, in singulis Cathedralibus Ecclesiis, infra Octavam solemnitatis Corporis Christi, vel si locorum et personarum adiuncta aliter expostulaverint, alio anni tempore a R.mis Episcopis statuendo triduanae Supplicationes celebrentur iuxta methodum hic subiectam: I. Supplicationes semper peragantur feria VI., sabbato et die dominica vel immediate post solemnia Corporis Christi, vel alio tempore, uti supra relatum est. Hisce vero singulis diebus sermo habebitur, quo populus edoceatur de ineffabili Eucharistiae Sacramenti praestantia, et potissimum de animi dispositionibus ad illud rite suscipiendum. Hoc expleto, publicae venerationi exponatur SS.ma Eucharistia, eaque coram sequens recitabitur oratio: Nr. 2816. Litterae S. C. Indulg. de Triduanis supplicationibus quotannis celebrandis in honorem augustissimi Eucharistiae Sacramenti. 1 Cfr. Anal. Eccl., vol. XIV., p. 6l.