A Győri Püspökség Körlevelei, 1907
Tartalomjegyzék
28 Nr 1242. De licentia celebrandi Missam in oratoriis Regularium. Rmus Dnus Leopoldus Schuster, Episcopus Secoviensis, Sacrorum Rituum Congregationi reverenter exposuit et enixe petiit, ut sequentia dubia solvantur; nimirum : In dioecesi Secoviensi, vasta sunt quinque monasteria, nimirum tria Ordinis S. Benedicti, unum Ordinis Cisterciensis et unum Canonicorum Regularium Lateranensium; insuper permulta coenobia aliorum ordiiium Mendicantium S. Fran- cisci et S. Dominici, S. Ioannis de Deo etc. Interdum in illis monasteriis casus accidit, ut novum oratorium e. g. pro recitando Officio tempore hiemali in aedibus monasterii erigatur simul cum altari sive fixo, sive portatili, ut ibi etiam Missa celebrari possit ab infirmis et senibus debilibus. Praeterea talia oratoria cum altari interdum etiam in domibus extraneis, quae a monasterio sive longe, sive parum distant et peculium monasterii sunt, eriguntur, in quibus domibus unus vel plures Patres per aliquod tempus sive oeconomiae sive sanitatis colendae causa versantur. Hinc quaeritur: I, Estne licentia, Missam ibi celebrandi, ab Episcopo Ordinario petenda, an sufficit necessitas vel utilitas communitatis religiosae? — Et si affirmative ad secundam; II. Valet hoc etiam de oratoriis, quae extra monasterium ipsum sita sunt, sed ad eius peculium pertinent? Porro Sacra Rituum Congregatio, exquisita Commissionis Liturgicae sententia, reque maturo examine perpensa, ita respondere rata est: Ad I. Si agatur de Regularibus proprie dictis, negative ad primam partem; affirmative ad secundam, de licentia superioris generalis aut provincialis iuxta decretum n. 4007 Super oratoriis semipublicis 23 Ianuarii 1899; si vero sermo sit de aliis communitatibus, servetur decretum n. 3484 Nivernen. 8 Martii 1879 ad II. Ad II. Negative, nisi adsit indultum. Atque ita rescripsit. Die 10. Novembris 1906. S. Card. Cretoni, Praet. L. j- S. -j* D. Panici, Archiep. Laodicen., Secr. Jaurini, die 15-a Martii 1907. Nicolaus m. p., Episcopus.