A Győri Püspökség Körlevelei, 1907
Tartalomjegyzék
s medici horsum exhibere amplius necesse non est. Supponituf enim, oratricem, accepta dispensatione ecclesiastica, non prius matrimonio iungendam esse, quam de physica eiusdem aptitudine constet, quam quidem aptitudinem illa coram foro civili, ut nempe civiliter coniungi valeat, non sine testimonio medici probabit. 2. Significetur, cuius conditionis sint oratores: coelibis, viduaene? 3. Nominetur domicilium oratorum, vel dubia proferantur, quae nefors de domicilio eorum subversantur. — Notum est, eam esse apud nos consuetudinem, ut dispensationes coram illo Ordinariatu petantur, cuius iurisdictioni oratrix subiacet. 4. Clare proterantur impedimenta, super quibus dispensari oratur. Specialiter notetur: si impedimentum sit dupplex, si plura insimul occurrant impedimenta. Et quando impedimentum consanguinitatis est vel affinitatis, demonstretur quoque idem arbore consanguinitatis, quae dicitur, ad finem libelli supplicis adiicienda et a teste quoque parocho vicino vel cooperatore subscribenda. In qua arbore non tantum nomen, sed etiam cognomen membrorum scribendum est. 5. »In contrahendis matrimoniis vel nulla omnino detur dispensatio vel raro idque ex causa«, ita iussit Cone. Trid. sess. 24. de matrim. c. 5. Quocirca instructio S. Cong. de Propag. Fide die 9-a Maii an. 1877. super dispensationibus matrimonialibus edita »Cum dispensatio — dicit — sit iuris communis relaxatio cum causae cognitione ab eo facta, qui habet potestatem, exploratum omnibus est, dispensationes ab impedimentis matrimonialibus non esse indulgendas, nisi legitima et gravis causa interveniat.« Unde certum est, S. Sedem Apostolicam dispensare nolle seu facultatem dispensandi Ordinariis delegatam esse nolle, nisi subversante legitima causa canonica. Itaque si causae eaeque verae non adsint, ex defectu voluntatis dispensatoris evenire potest, ut dispensatio nulla plane sit. Ne igitur recursus dispensationales deficientibus causis refici debeant, aut falsis causis subreptantibus dispensatio valore careat: iterum iterumque monentur P. T. DD. Curati, ut in libellis supplicibus causas veras, haud quidem multis semper, accuratis tamen et minime ambiguis verbis enarrent. Et quando quidem de impedimentis dirimentibus est sermo: causae canonicae, quae in praelaudata S. C. P. F. instructione leguntur, producantur; si vero de impedientibus: etiamsi aliae causae, iustae tamen subversentur oportet. Quum promulgationes matrimoniorum eo fine instituendae sint, ut impedimenta nefors inter desponsos subversantia detegantur: dispensationis a bannis nuptialibus petendae et alioquin e motivis tantum sufficientibus dandae conditio, sine qua non, est, ut certum et evictum sit, nullum adesse impedimentum. Ista itaque circumstantia in recursibus pro tali dispensatione formatis nunquam non inter alia motiva expresse adducenda est, ne secus recursus huiusmodi ob defectum principalis requisiti effectu destituatur. 6. Quod autem ad matrimonia mixta cum acatholicis attinet: notum est, praeter causas graves, conditiones quoque ab ecclesia requisitas adesse debere; imo contractum de prolibus utriusque sexus in catholica religione educandis iuxta §. i. art. XXXII. legis de a. 1894. exaratum exhiberi omnino oportere, notum est ex instructione communi excllmi chori Episcoporum Hungáriáé a. 1895. edita, cuius