A Győri Püspökség Körlevelei, 1906

Tartalomjegyzék

14 mum suam salvam facere, perdet eam, et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam“ (Math. 16, 25.) Quid autem potest efficacius esse ieiunio ad spiritum poenitentiae alendum ac fovendum. „Est genus daemoniorum — ait divinus Salvator — quod non eii- citur, nisi per orationem et ieiunium.“ (Math. 17, 20.) »Observantia ieiunii appro­pinquamus Deo et resistentes diabolo vitia blanda superamus. Semper enim virtuti cibus ieiunium fuit. De abstinentia prodeunt castae cogitationes, rationabiles volun­tates, salubriora consilia, et per voluntarias afflictiones caro concupiscentiis moritur, virtutibus spiritus innovatur.« (S. Leo serm. 2. de iei.) 2. Ne autem ieiunium fidelium purus putusque formalismus evadat et simile fiat observantiae pharisaeorum, inculcanda est sanctificatio ieiunii. Quid autem sit sanctificare ieiunium, pulchre explicat S. Augustinus (Horn, de Quadr. iei. 4.): »Si volumus bene ieiunare a cibis, ante omnia ieiunemus etiam a vitiis. Quid enim prodest vacuare corpus ab escis et animam replere peccatis? Quid enim prodest pallidum esse ieiuniis, si odio et invidia livescas? Quid prodest abstinere a carnibus ad edendum creatis, et malignis obtrectationibus fratrum membra lacerare? Quid prodest, si abstineamus ab his, quae aliquando licent, et faciamus illa, quae nun­quam licent. Sic ergo ieiunemus a cibis, ut sanctorum morum ubertate saturemur, et ut in futuro mereamur ipsorum operum retributione satiari.« 3. Rationum momenta huius amplioris relaxationis in disciplina ieiunii (intentus labor, quo plurimi panem suum quotidianum mereri debent, nervorum infirmitas nostris temporibus late diffusa, paupertas, imminutio praevaricationum) curatores animarum non reticeant, sed edoceant fideles, ut eo ferventiori ac interiori spiritu, eo accuratiori diligentia praescriptiones ieiunii ac abstinentiae servent, quo facilior legis impletio reddita est. Clare simul exprimant, praeceptum ipsum nequaquam esse sublatum; dispensationibus concessis neminem uti debere neminemque impediri, quominus legem ieiunii in omni sua extensione observet; imo strictiorem observantiam summopere laudabilem ac commendandam esse. 4. Monendi porro sunt omnes, qui data dispensatione uti voluerint, ut con­cessum Ecclesiae Matris favorem piis operibus, praesertim ferventi oratione, elee­mosyna uberius elargienda ac sincero studio internae abnegationis redimere satagant. Eleemosynas tribuere volentibus commendentur imprimis necessitates Beatissimi Patris stipe petriana sublevandae, deinde consociationes nostrae catholicae, missio­nes catholicae inter paganos, conservatio scholarum catholicarum. 5. Ut autem sermo sine fructu non maneat, omnes animarum curatores illud Sti. Pauli etiam quoad hanc disciplinae ecclesiasticae partem sibi dictum putent: „Exemplum esto fidelium“ (I. Tim. 4, 12.) Egregie adnotavit S. Hierony­mus: »Non confundant opera tua sermonem tuum, ne cum in Ecclesia loquaris, tacitus quilibet dicere possit, cur ergo haec, quae dicis, ipse non facis? Delicatus magister est, qui pleno ventre disputat de ieiunio. Sacerdotis mens, os, munusque concordent.« (Epist, ad Nepot.) Luceat igitur lux nostra coram hominibus, ut videant

Next

/
Oldalképek
Tartalom