A Győri Püspökség Körlevelei, 1905

Tartalomjegyzék

Ó2 Nr. 2013. Promotiones gtaduales et nominatio novi Canonici in Capitulo Cathedraii. adeo a vulgari intelligentia remotas, ad obtusiorem imperitorum aciem accommodent, quibus aeque ac sapientibus aeternam beatitatem adipiscendam sunt necessariae. Iam igitur, Venerabiles Fratres, Mosis verbis, in hac postrema litteraium Nostrarum parte, liceat vos alloqui: Si qui est Domini, iungatur mihi} Advertite, rogamus quaesum usque, quanta animarum clades ex una divinarum rerum ignora­tione veniat. Multa forte utilia planeque laudatione digna, in vestra cuiusque dioe­cesi, sunt a vobis instituta in commissi gregis commodum: velitis tamen, prae omnibus, quanta potestis contentione, quanto studio, quanta assiduitate hoc curare atque urgere, ut doctrinae Christianae notitia cunctorum pervadat animos penitusque imbuat. Unusquisque, Petri Apostoli utimur verbis, sicut accepit gratiam, in alter­utrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.3 Diligentiam industriasque vestras, beatissima Virgine immaculata inter­cedente, fortunet vobis Apostolica benedictio, quam, testem caritatis Nostrae ac caelestium gratiarum auspicem, vobis et clero ac populo cuique credito amantissime impertimus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum die XV. Aprilis MDCCCCV, Ponti­ficatus Nostri anno secundo. Jaurini, die 27-a Maii 1905. SS. Caes. et Regia Aplica Maiestas vigore altissimae die 2-a m. 1. Maii emanatae resolutionis in Ven. Capitulo Cathedr. Ecclesiae Jaurinensis, erga meam propositionem humillimam, promotionem gradualem P. T. DD. Canonicorum: Antonii Mohi Canonici Lectoris ad stallum Praepositi Maioris, Ignatii Mladoniczky Canonici Cantoris ad stallum Canonici Lectoris, Petri Schlegel Canonici Custodis ad stallum Canonici Cantoris, porro — Ludovico Szely Praeposito Pápoczensi in hoc stallo desidero suo conformiter relicto, — Ernesti Kutrovátz Praepositi S. Adalberti ad stallum Canonici Custodis, Antonii Balits Archi-Diaconi Cathedralis ad stallum Prae­positi S. Adalberti E. M. de monte Jaurino, Adolphi Braun Archi-Diaconi Sopro- niensis ad stallum Archi-Diaconi Cathedralis, Alexandri Giesswein Archi-Diaconi Mosoniensis ad stallum Archi-Diaconi Soproniensis, Antonii Nagy Archi-Diaconi Locsmándensis ad stallum Archi-Diaconi Mosoniensis, Joannis Varga Archi-Diaconi Rabensis ad stallum Archi-Diaconi Locsmándesis, Ludovici Balics Archi-Diaconi Comaromiensis ad stallum Archi-Diaconi Rabensis, Antonii Ruschek Archi-Diaconi Papensis ad stallum Archi-Diaconi Comaromiensis, Stephani Sinkó Canonici Scho­lastici ad stallum Archi-Diaconi Papensis benignissime ratihabendo, ad sic vacans redditum stallum Canonici Scholastici ARD. Vincentium Bedy, Drem SS. Theol., Suae Sanctitatis Camerarium ad hon., Assesorem S. Sed. Consist. et Directorem Cancellariae Officii Dioecesani clementissime nominare dignata est. Jaurini, die 27-a Maii 1905. 1 Exod. XXX, 26. - 8 1. Petr. IV, 10.

Next

/
Oldalképek
Tartalom