A Győri Püspökség Körlevelei, 1905

Tartalomjegyzék

Nr. 934. Indulg. 7 ann. etc con­ceditur ter recitantibus post preces praescriptas in fine Mis­sae privatae invocatio­nem: »Cor Jesu Sacra­tissimum, miserere nobis«. Nr. 935. Singuli sa­cerdotes non obligantur, sed adhor­tantur ad recitandam in tine Mis­sae invoca­tionem > Cor lesu Sacra­tissimum, miserere nobis«. Nr. 936. Aszétkiiklött nagybőjtí pásztorlevél felolvasása. Decretum urbis et orbis. Quo ferventius Christifideles, hac praesertim temporum acerbitate, ad Sacratissimum Cor lesu confugiant Eique laudis et placatio­nis obsequia indesinenter depromere, divinamque miserationem implorare contendant, SSmo Dno N. Pio Pp. X. supplicia vota haud semel sunt delata, ut precibus, quae iussu s. m. Leonis XIII. post privatam missae celebrationem persolvi solent, ter addi possit sequens invocatio »Cor lesu Sacratissimum, miserere nobis«, aliqua tributa Indulgentia Sacerdoti caeterisque una cum eo illam devote recitantibus. Porro Sanctitas Sua, cui, ob excultam vel a primis annis pietatem singu­larem, nihil potius est atque optatius, quam ut gentium religio magis magisque in dies augeatur erga sanctissimum Cor lesu, in quo omnium gratiarum thesauri sunt reconditi, postulationibus perlibenter annuere duxit; ac proinde universis e christiano populo, qui una cum ipso Sacerdote, post privatam Missae celebrationem, precibus iam indictis praefatam invocationem addiderint, Indulgentiam septem annorum toti - demque quadragenarum, defunctis quoque applicabilem, benigne elargiri dignata est. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae ex Secretaria S. Cong.nis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, die 17. lunii 1904. — A. Card. Tripepi, Praefectus. Diomedes Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Jaurini, die 6-a Martii 1905. ló Ab hac S. Congr. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita, quoad Decre­tum Urbis et Orbis die 17. Iunii 1904, quo concedebantur Indulgentiae pro invocatione „Cor lesu Sacratissimum, miserere nobis11, quaesitum est: I. An ad lucrandas Indulgentias sufficiat, ut Sacerdos dicat tantum »Cor lesu Sacratissimum«, et populus respondeat »Miserere nobis«? II. An eiusdem invocationis recitatio, addenda precibus iam indictis post Missae celebrationem, sit obligatoria? Et S. Congregatio respondendum censuit: »Ad ium. Affirmative.« »Ad 2um. Quamvis obligatio proprii nominis a Summo Pontifice imposita non sit, vult tamen Beatissimus Pater, ut uniformitati consulatur, ac proinde singuli sacerdotes ad eam invocationem recitandam adhortentur«. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. C., die 19. Augusti 1904. — L. -j- S. — A. Card. Tripepi, Praef. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secret. Jaurini, die 6-a Martii 1905. Mellékelt nagyböjti pásztorlevelemet azon utasítással küldöm széjjel, hogy Ntdő lelkészkedő Papságom azt, amint kézhez vette, a legközelebbi vasárnapon szószéken felolvassa Krisztusban kedves híveimnek. Győr, 1905. március 6. Nicolaus m. p., Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom