A Győri Püspökség Körlevelei, 1905

Tartalomjegyzék

140 Nr. 4524. Obitus Antonii Kölly et concursus pro bene­ficio paro- chiali in Pecsenyéd. R. D. Antonius Kölly, parochus Pecsenyédensis, post longiorem infirmi­tatem exemplari cum patientia toleratam, susceptis pie moribundorum Sacramentis, in Domino obiit die 16-a Novembris an. curr., anno suae aetatis 63-0, sacerdotii vero 41-0. Dum animam eius, ut miseratione divina praemium vitae aeternae con­sequi mereatur, solitis piis ad aram suffragiis commendo, simul beneficium, quod in vivis tenuit, parochiale Pecsenyédense de iure et facto vacans redditum, quo rursum compleri possit, publico concursui usque diem 15-am poximi mensis Januarii duraturo praesentibus expono, ac pro illo competere volentes, nulli quoad requi­sitam adprobationem difficultati obnoxios, eo invio, ut recursus suos Celsissimo Principi Nicolao Eszterházy de Fraknó et Galántha, ceu concernenti Patrono, inscri­bendos usque praedefixum terminum mihi exhibeant. Jaurini, die 18-a Decembris 1905. Nr. 4525. Reductiones Sacrorum fundatorum. Nr. 452Ó. Mutatio in Clero. Reductiones onerum missarum fundatarum fundamento facultatis a S. Sede Apostolica ddto 23-ae Decembris an. 1902. ad triennium mihi concessae ratihabitas tenore facultatis ab eadem S. Sede Apostolica ddto 27-ae Novembris a. c. aeque mihi concessae praesentibus ad novum triennium approbo, confirmatasque declaro. Jaurini, die 18 a Decembris 1905. A. R. D. Ladislaus Zalka, Assessor S. Sed. Consist. et Professor SS. Theologiae relevatus est a munere defensoris matrimonii et professionis religiosae. A. R. D. Andreas Werdenich, Professor SS. Theologiae nominatus est defensor matrimonii et professionis religiosae. R. D. Carolus Beitl, cooperator Sopronii ad parochiam S. Georgii inve­stitus est ad beneficium parochiale in Ágfalva. R. D. Stephanus Újlaki, administrator parochiae Dörensis obtinuit bene­ficium eiusdem parochiae. R. D. Josephus Hegedűs, cooperator in Győrbelváros electus est vicarius perpetuus seu capellanus capitularis una curatus in Monte Capitulari Jaurinensi. R. D. Joannes Thüringer, administrator parochiae in Czinfalva translatus est in eadem qualitate ad Kertes. R. D. Georgio Vihar, subsidiario in Pecsenyéd, concredita est administratio eiusdem parochiae. R. D. Joannes Tóth, administrator in Gesztes, constitutus est cooperator Soproniensis ad parochiam S. Georgii. R. D. Stephano Békeffy, cooperatori Tatabányaensi commissa est admini­stratio parochiae Gesztes. R. D. Henricus Hajdyn, cooperator Kisboldogasszonyensis in eadem qua­litate translatus est ad Tatabánya. R. D. Ignatius Flicker, presbyter neoordinatus qua cooperator missus est ad Kisboldogasszony.

Next

/
Oldalképek
Tartalom