A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

71 VI. Ut fideles debite praeparari possint ad digne suscipiendum Confirmationis Sacramentum, hisce publico terminos et stationes, in quibus mense Maii a. cur. Sacramentum hoc administrabitur. Diebus 14-a et 15-a Maii Sopronii in Ecclesia ad S. Michaelem; etquidem prima die confirmabuntur pueri, altera vero die münientur S. Unctione puellae utriusque parochiae huius Civitatis. Die 16-a Maii in Rákos, huc advolabunt fideles quoque e Klempa et Medgyes. Die 17-a Maii in Sércz, ibidem aderunt fideles quoque ex Oka, Oszlop et Szent-György. Die 18-a Maii in Szent-Margit, ' ubi confluent etiam fideles e Czinfalva, Darázsfalva et Rust. Die 22-a Maii Jaurini in Ecclesia Cathedjali incipiendo a hora 8-a a. m.; huc venient fideles e parochia Győr-Belváros et e JVIonte Capitulari. Die 23-a Maii in Győr-Újváros hora 8-a incipiendo, ubi comparebunt etiam fideles e Győr-Nádorváros, Győr-Szabadhegy et Győr-Sziget. Ad stationem Sopron veniam utraque die Confirmationis e Rákos hora 9-a a. m. directe in Ecclesiam ad S. Michaelem; ad stationes Szent-Margit et Sércz autem veniam ad aedes parochiales diebus ipsis Confirmationis, unde Divina factu­rus in Ecclesias pergens ritualiter deducar et recipiar. Jaurini, die 20-a Martii 1904. Nr. 2010. Ordo disp. Sacr. Confirm. Supremae huic Congregationi Sancti Officii propositum fuit dubium: »Utrum Ordinarii in casibus extremae necessitatis facultatem dispensandi super impedimentis publicis matrimonialibus in mortis periculo, literis Supremae Congre­gationis die 20. Februarii 1888. concessam, parochis, et universim confessariis adpro- batis modo generali subdelegare valeant, an non.« Quo dubio mature perpenso, Eminentissimi Patres . . . Generales Inquisitores feria IV, die 9. Januarii 1889. dixe­runt: »Supplicandum Sanctissimo, ut decernere et declarare dignetur, Ordinarios, quibus memorata facultas praecitatis literis diei 20. Februarii 1888. data fuit, posse illam subdelegare habitualiter parochis tantum, sed pro casibus, in quibus desit tempus ad ipsos Ordinarios recurrendi, et periculum sit in mora.« Eadem feria ac die Sanctissimus D. N. Leo divina providentia PP. XIII., in solita audentia R. P. D. Adsessori S. O. impertita, benigne annuere dignatus est iuxta Eminentissimorum PP. sufiragium. (1. Martii 1889.) Nr. 2011. Decreta S. R. et U. Inq. de dispensationi­bus matrim. in articulo mortis. Utrum voce parochorum, quibus Ordinarii possunt subdelegare facultatem dispensandi in casibus extremae necessitatis super impedimentis publicis matrimo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom