A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

35 Christo esse locum, neque ecclesiae, neque gratiae, neque ordini cuipiam qui natu­ram praetergrediatur; uno verbo, tota fidei aedificatio penitus labefactatur. — Atqui credant gentes ac profiteantur Mariam Virginem, primo suae conceptionis momento, omni labe fuisse immunem; iam etiam originalem noxam, hominum repa­rationem per Christum, evangélium, ecclesiam, ipsam denique perpetiendi legem admittant necesse est: quibus omnibus, rationalismi et materialismi quidquid est radicitus evellitur atque excutitur, manetque Christianae sapientiae laus custodiendae tuendaeque veritatis. — Ad haec, commune hoc fidei hostibus vitium est, nostra praesertim aetate, ad fidem eamdem facilius eradendam animis, ut auctoritatis Ecclesiae, quin et cuiusvis in hominibus potestatis, reverentiam et obedientiam abiiciant abii- ciendamque inclament. Hinc anarchismi exordia; quo nihil rerum ordini, tum qui ex natura est tum qui supra naturam, infestius ac pestilentius. Iamvero hanc quoque pestem, publicae pariter et christianae rei funestissimam, immaculati Deiparae con­ceptus delet dogma; quo nempe cogimur eam Ecclesiae tribuere potestatem cui non voluntatem animi tantum, sed mentem etiam subiici necesse est: siquidem ex huiusmodi subiectione rationis christiana plebs Deiparam concinit: Tota pulchra es, Maria, et macula originalis non est in te.' — Sic porro rursum conficitur Virgini augustae hoc dari merito ab Ecclesia, cunctas haereses solam interemisse in universo mundo.2 Quod si fides, ut inquit Apostolus, nihil est aliud nisi sperandarum sub­stantia rerum;* facile quisque dabit immaculata Virginis conceptione confirmari simul fidem, simul ad spem nos erigi. Eo sane vel magis quia Virgo ipsa expers primaevae labis fuit quod Christi mater futura erat; Christi autem mater fuit, ut nobis aeternorum bonorum spes redintegraretur. Iam ut caritatem in Deum tacitam nunc relinquamus, ecquis Immaculatae Virginis contemplatione non excitetur ad praeceptum illud sancte custodiendum, quod Iesus per antonomasiam suum dixit, scilicet ut diligamus invicem sicut ipse dilexit nos? — Signum magnum, sic apostolus Ioannes demissum sibi divinitus visum enarrat, signum magnum apparuit in coelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim* Nullus autem ignorat, mulierem illam, Virginem Mariam significasse, quae caput nostrum integra peperit. Sequitur porro Apostolus: Et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciaba­tur ut pariata Vidit igitur Ioannes sanctissimam Dei Matrem aeterna iam beatitate fruentem, et tamen ex arcano quodam partu laborantem. Quonam autem partu ? Nostrum plane, qui exilio adhuc detenti, ad perfectam Dei caritatem sempiternamque felicitatem gignendi adhuc sumus. Parientis vero labor studium atque amorem indicat, quo Virgo, in coelesti sede, vigilat assiduaque prece contendit ut electorum nume­rus expleatur. Eamdem hanc caritatem ut omnes nitantur assequi quotquot ubique Chri­stiano nomine censentur vehementer optamus, occasione hac praesertim arrepta immaculati Deiparae conceptus solemnius celebrandi. Quam modo acriter efferateque 1 Grad. Miss. in. festo Imm. Concept. — 2 Hebr. XI, 1. — 8 Apoc. XII. 1. — 4 Apoc. XII, 2. — 51. Cor. X, 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom