A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
29 VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEP1SCOPIS EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS PIUS PP. X. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Ad diem illum laetissimum, brevi mensium intervallo, aetas nos referet, quo ante decem quinquennia, Pius IX. decessor Noster, sanctissimae memoriae pontifex, amplissima septus purpuratorum patrum atque antistitum sacrorum corona, magisterii inerrantis auctoritate, edixit ac promulgavit esse a Deo revelatum beatissimam virginem Mariam, in primo instanti suae Conceptionis, ab omni originalis culpae labe fuisse immunem. Promulgationem illam quo animo per omnium terrarum orbem fideles, quibus iucunditatis publicae et gratulationis argumentis exceperint nemo est qui ignoret; ut plane, post hominum memoriam, nulla voluntatis significatio data sit tum in augustam Dei Matrem tum in Jesu Christi Vicarium, quae vel pateret latius, vel communiori concordia exhiberetur. — Iam quid spe bona nos prohibet, Venerabiles Fratres, dimidio quamvis saeculo interiecto, fore ut, renovata immaculatae Virginis recordatione, laetitiae illius sanctae veluti imago vocis in animis nostris resultet, et fidei atque amoris in Dei Matrem augustam praeclara longinqui temporis spectacula iterentur? Equidem ut hoc aveamus ardenter pietas facit, quam Nos in Virginem beatissimam, summa cum beneficentiae eius gratia, per omne tempus fovimus: ut vero futurum certo expectemus facit catholicorum omnium studium, promptum illud semper ac paratissimum ad amoris atque honoris testimonia iterum iterumque magnae Dei Matri adhibenda. Attamen id etiam non diffitebimur, desiderium hoc Nostrum inde vel maxime commoveri quod, arcano quodam instinctu, praecipere posse Nobis videmur, expectationes illas magnas brevi esse explendas, in quas et Pius decessor et universi sacrorum antistites, ex asserto solemniter immaculato Deiparae Conceptu, non sane temere, fuerunt adducti. Quas enimvero ad hunc diem non evasisse, haud pauci sunt qui querantur, ac ieremiae verba subinde usurpent: Expectavimus pacem, et non erat bonum; tempus medelae, et ecce formido.1 Ast quis eiusmodi modicae fidei non reprehendat, qui Dei opera vel introspicere vel expendere ex veritate negligunt ? Ecquis enim occulta gratiarum munera numerando percenseat, quae Deus Ecclesiae, conciliatrice Virgine, hoc toto tempore impertiit? Quae si praeterire quis malit, quid de vaticana synodo existimandum tanta temporis opportunitate habita ; quid de inerranti pontificium magisterio tam apte ad mox erupturos errores adserto; quid demum de IV. Nr. 1470. Litterae Encyclicae SS. D. N. Pii Papae X. de indulgentiis ex occasione Jubilaei dogmaticae definitionis Im. Cone. B M. V. lucrandis. 1 Ier. VIII, 15.